Corpus Juris Canonici (1582) UCLA Digital Library Program


Margarita Decretalium

Index to the decretals of the Liber Extra

Margarita Decretalium Libellus admodum singularis omnes flosculos in ipsarum Decretalium textibus reconditos secundum alphabeti ordinem explicans

A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | Z
The Entire Margarita Decretalium
Head Word Full Phrase 1582 edition
SABBATA Sabbatis carnes comedere licet secundum morem patriae, De obser. jeju., Consilium, 3.46.2 1396
SACERDOS Sacerdos qualiter debet se habere circa confessum, De paeni. et re., Omnis, 5.38.12 1871
Sacerdotis filiam carnalem non potest ducere baptizatus ab eo, De cognat. spir., Ex litteris, 4.11.8 1497
Cum sacerdote contrahente cum virgine potest dispensari post paenitentiam, De cler. conjug., Sane, 3.3.2 1008
Sacerdos advocatus esse non debet, De postulando, Cum sacerdotis, 1.37.3 456
Sacerdos fingens se conficere, plus peccat quam si conficiat et sumat, licet sit in mortali peccato, De celeb. miss., De homine, 3.41.7 1374
Contra sacerdotem infamatum qualiter est procedendum, De purga. cano.,Si quis, 5.34.2 1836
Sacerdos consanguineam feminam in domo non habeat et suspecti post trinam admonitionem excommunicentur, De coha. cler., Inhibendum, 3.2.1; Si quisquam, 3.2.2 1001
1002
Sacerdotis revelantis confessionem poena, De paenit. et remiss., Omnis, 5.38.12 1871
Sacerdos casu hominem interficiens non est deponendus, De homic., Interfecisti, 5.12.2 1696
Sacerdos puerum causa disciplinae percutiens, si moriatur, deponendus est, De homic., Presbyterum, 5.12.7 1701
Sacerdotium non ascendat qui bigamus est, De biga., Ut bigami, 1.21.1 302
Sacerdos non habeat officium interdictum vel simile, Ne cleri. vel. mo., Sacerdotibus, 3.50.2 1410
Sacerdoti infamato indicatur purgatio, De adulteriis, Significasti, 5.16.5 1722
SACRAMENTA Sacramenta libere sunt conferenda nihil exigendo, De simo., Ad apostolicam, 5.3.42; Cum in ecclesiae, 5.3.9 1643
1609
Sacramenta collata ab excommunicato in excommunicatione vim habent, licet peccet talis sic conferens, De cleri. excom., Si celebrat, 5.27.10 1774
Si sacramentum est praetermissum, caute supplendum est, De sacra. non iteran., Pastoralis, 1.16.1 280
SACRILEGI Sacrilegi sunt excommunicandi, De sen. excom., Conquesti, 5.39.22 1890
SACRUM Sacrum trahit ad se non factum, De consecra. eccle., Quod in dubiis, 3.40.3 1360
Sacra non debent impignorari laico, nisi in necessitate, De pigno., Nullus presbyter, 3.21.1 1141
SAGITARII Sagittariorum ars contra Christianos prohibetur exerceri sub excommunicatione, De sagittar., Artem, 5.15.1 1720
SCANDALUM Scandalum non debet impedire bonum faciendum, De renun., Nisi, 1.9.10 232
Cum scandalo nihil a praelatis est faciendum, De temp. ord., Ad aures, 1.11.15 252
Ob scandalum sunt aliquando omittenda quae pro rigore juris sunt statuta, De statu monac., Super quodam, 3.35.4 1293
SCHISMATICI Schismatici si quem ordinaverint, vel si alicui beneficium contulerint, quam poenam incurrit ipse ordinatus, vel beneficium recipiens, De schismat., Quod a praedecessore, 5.8.1; Fraternitati, 5.8.2 1687
SCHOLARES Scholares canonici plene recipiant fructus praebendarum suarum, De magistris, Super specula, 5.5.5 1653
Studentibus in theologia debet subveniri de rebus ecclesiae, De magistris, Super specula, 5.5.5 1653
Scholares in universitate possunt statuta facere et citare et contumaces punire, De const., Ex litteris, 1.2.11 26
Scholares possunt constituere procuratorem in curia Papae, De procu., Quia in causis, 1.38.7 466
SCRIPTA Scripta vel acta judicis nisi testium adminiculo fulciantur, non valent, De testi., Cum a nobis, 2.20.28 722
Et qui temere acta judicis violat, non potest ea impugnare, De off. jud. dele., Cum olim, 1.29.32 369
SEDE VACANTE Sede vacante nihil debet immutari vel innovari, Ne sede vacan., Novit, 3.9.1 1088
SENTENTIA Sententia lata lite non contestata non valet in casu, Ut lit. non contest., Accedens no.1, 2.6.2 570
Sententia in alicujus praejudicium non mandetur executioni quousque doceat de jure suo, De sen., Cum super, 2.27.17 890
Sententia contra jus lata non tenet etiam si non appelletur, De sen., Sententia, 2.27.1 875
Sententia retractata, omnia reducuntur ad primum statum, De praescr., Placuit, 2.26.1 853
Sententia appellatione suspensa non exequitur; et si fiat, revocatur, De appel., Dilecti no. 1, 2.28.1 905
Ante sententiam latam et post potest receptio testis opponi, De excep., Cum venerabilis, 2.25.6 840
Sententia per alium fertur et per alium executioni mandatur, De fo. compe., Postulasti, 2.2.14 552
Sententia transit in rem judicatam, nisi appellatur, De sen., Cum inter, 2.27.13 884
A sententia excommunicationis juramento absolutus ut pareat mandatis ecclesiae (et antequam ei mandetur aliquid) appellans, retrudendus est in eandem sententiam, De appellationib., Quaestioni, 2.28.21 919
Sententia erronea retractanda est, De frigi., Fraternitatis, 4.15.6 1521
Lata sententia contra non convictum nec confessum nec conventum, non valet, De sen. et rejudi., Lator, 2.27.7; De cons., Ecclesia sanctae, 1.2.10 25
878
Sententia a non suo judice lata non valet, De consue., Ad nostram audientiam, 1.4.3 86
Sententia Papae observetur inter omnes quoad judicia, De sen., In causis, 2.27.19 894
Sententia lata contra formam canonis et jus constitutionis expresse non valet, De sen., Cum inter, 2.27.13; Cum causa, 2.27.8 884
879
Sententiam judicis secularis injustam judex ecclesiasticus retractare potest, De cons., Quae in ecclesiarum, 1.2.7 19
Sententia transit in rem judicatam, nisi intra decendium appellatur, De sen., Quod ad consultationem, 2.27.15 887
A sententia excommunicationis non est appellandum, nisi executor modum excedat, De sen., Quod ad consultationem, 2.27.15 887
Sententia lata probatur per testes, De sen., Sicut nobis, 2.27.16 888
Ante sententiam causa appellationis vera debet esse, De sen., Cum I. et A., 2.27.22 899
Privilegiatus vocatus ad judicium compareat et privilegium ostendat, alias tenet sententia, De appellat., Si duobus, 2.28.7 910
Sententia non debet revocari praetextu privilegii de novo reperti., De sent. et re judic., Suborta, 2.27.21 897
Sententia ex malo testimonio lata tenet, sed manifeste iniqua non tenet, De senten. et re jud., Inter caeteras, 2.27.9; Causam quae inter vos, 2.27.14 880
886
Sententia judicis nulla est postquam interloquendo pronuntiaverit se non debere procedere, De off. jud. dele., Significantibus, 1.29.38 380
Sententia lata super statu: subditi tenet quoad ipsum, De sen., Cum super, 2.27.17 890
Sententia diffinitiva non est danda lite non contestata, Ut lite non contest, Ad hoc, 2.6.1 567
Sententias diversas duobus judicibus ferentibus tenet pro reo, nisi etc., De sen. et re ju., Duobus, 2.27.26 904
Sententia una possunt duae causae terminari, De mutu. petit., Ex litteris, 2.4.1 563
Sententia lata partibus absentibus non tenet ipso jure, De sent. et re jud., Tenor, 2.27.10 880
Sententia in praejudicium alicujus lata quoad hoc potest revocari, De sent. et re jud., Cum super controversia, 2.27.17 890
Sententia cassatur ordine non servato: item si judex sit excommunicatus, De sent., Ad probandum, 2.27.24 902
Sententia non minus est valida si non tenet formam verborum, De ver. sig., In his, 5.40.15 1939
Sententiam ecclesiasticam praecedere debet trina admonitio, De treuga et pace., Treuga, 1.34.1 438
Sententia mandatur executioni propter praesumptionem, De in integ. rest., Suscitata, 1.41.6 497
Sententia non tenet si judex ante sententiam efficiatur adversario familiaris, De off. jud. del., Insinuante, 1.29.25 352
Sententia revocatur, justa causa probata, De procur., Querelam, 1.38.2; De renunt., In praesentia, 1.9.6 228
459
Sententia ecclesiae potius objicienda quam propria conscientia, De restit. spol., Litteras, 2.13.13 634
Sententia interlocutoria transit in auctoritatem rei judicatae sicut diffinitiva, De elect., Cum dilectus filius, 1.6.32 160
Ad sententiam diffinitivam damnatur quis in expensis, De rescript., Ex parte no. 2, 1.3.12 40
Ad sententiam diffinitivam procedi potest lite non contestata in causa criminali, De dolo., Veritatis, 2.14.8 59
Sententia diffinitiva quibus verbis proferri debet, De verb. sign., In his quae, 5.40.15 1939
Sententia diffinitiva non debet proferri in causa criminali, parte absente et testes producere volente, De sen. et re. jud., Tenor, 2.27.10 880
Sententia proferri non debet partibus inauditis, De cau. posses., Susceptis, 2.12.1 607
SEPULTURA Sepultura est eligenda apud loca magis religiosa, De sep., Fraternitatem, 3.28.3 1200
Sepulturam debet quis eligere in loco parentum suorum, De sepult., Nos instituta, 3.28.1 1199
Sepulturam licet eligere propriam vel alienam, De sepult., Nos instituta, 3.28.1 1199
Sepultura negatur torneamentariis, De torneamen., Felicis memoriae, 5.13.1 1717
Sepultura eligens debet rescipere parochiam, De sepul., Relatum, 3.28.2 1200
Sepultural potest eligere uxor sicut vir, De sepul., De uxore, 3.28.7 1203
Sepulturam filio minori potest eligere pater, De sepul., De uxore, 3.28.7 1203
De sepulturis hospitalariorum, De sepul., In nostra praesentia, 3.28.10 1205
Sepelire non licet clerico raptorem, nec in mortali peccato decedentem, De raptor., De illis, 5.17.1 1726
Sepultura negatur proprietariis religiosis, De sta. mon., Monachi, 3.35.2 1290
Sepultura conceditur clericis interdictum servantibus, De paen. et re., Quod in te, 5.38.11 1870
Sepultura conceditur casu sed non sponte mortuis, De sepul., Ex parte no. 2, 3.28.11 1207
Sepultura conceditur facinoroso poenitenti in fine, De sepul., Parochiano, 3.28.13 1209
Sepultura non datur in loco minus religioso non privilegiatis, De sepul., In nostra, 3.28.10 1205
Sepultura non debet esse dolo inducta, De sepul., In nostra, 3.28.10 1205
In sepulturis non est danda portio canonica datis ad fabricam et ad luminaria etc., De verb. sign., Ex parte no. 3, 5.40.31 1958
Sepeliri debet qui infirmus intrabat religionem, sed tenetur de canonica portione, secus si sanus intravit, De sepul., De his, 3.28.4 1202
Sepultura in parochia propria eligatur, De sepul., In nostra, 3.28.10 1205
Pro sepultura nihil est dandum, De sepul., Abolendae, 3.28.13 1208
SEQUESTRATIO Sequestratio fit causa rei servandae, De sepul., Nos instituta, 3.28.1 1199
Sequestratio fit mulieri propter inopiam viri, De dona. et do. post divor., Per vestras, 4.20.7 1567
Sequestratio fit propter contumaciam absentis suspecti possessoris, De dol. et contuma., Ex litteris, 2.14.2 648
Sequestratio injusta revocatur, De sequest. poss. et fruct., Ad hoc, 2.17.1 674
Sequestrantur fructus lite predente, De sequest. fruct., Dilectus, 2.17.2 676
SERVUS Servus non ordinetur invito domino; alias deponitur et domino restituitur, praeter servum ecclesiae, De ser. non ordi., Instruendi, 1.18.1; De servorum, 1.18.2; Consuluit, 1.18.5 293
293
295
Servi ab ecclesia manumissi non possunt contra eam testificari vel accusare, De ser. non ordi., Consuluit, 1.18.5; De reb. ecc. non alienam, Consensus, 3.13.3 295
1109
Servus ab ecclesia manumissus non potest jura ecclesiae ministrare, si tali conditione est manumissus, De reb. ecc. non alienam, Consensus, 3.13.3 1109
Servus ecclesiae quomodo potest manumitti, De reb. ecc. non alienam, Episcopi, 3.13.4. 1109
Servum ecclesiae qui non contulit, non potest praelatus manumittere et successor talem debet revocare, De reb. ecc. non alienam, Episcopi, 3.13.4 1109
Servi et libertae filius liber est, De ser. non or., Dilectus filius, 1.18.8 297
Servus contrahere potest domino suo invito, De conju. ser., Proposuit, 4.9.2 1488
Servus fugitivus per fraudem ordinatus deponitur, De ser. non or., De servorum, 1.18.2 293
Servus natus de fugitivo quid fiat, De ser. non or., De servorum, 1.18.2 293
Servus ordinatus ad ministrandum domino in ordine sacerdotali, si renuntiat, deponatur, De ser. non or., Nullus, 1.18.4 295
SIGILLUM Sigillum unum non habeant nisi collegiati, De excess. praelat., Dilecta, 5.31.14 1792
Sigillum non probat nisi sit authenticum, De fide instr., Scripta, 2.22.2 767
Sigillum capituli dicitur authenticum, De proba., Ex litteris, 2.19.3 681
Sigillum principis dicitur authenticum, De fide instru., Cum dilectus, 2.22.9 778
Ex sigillis privilegiorum debet cognosci veritas vel falsitas, De fide instru., Cum dilectus,2.22.9 778
Sigillo authentico debet roborari causa excommunicationis, Innocentius IV,De sen. excom., Cum medicinalis, Sext 5.11.1 Sext
Sigilla falsa conficientium poena, Item fingentium, De cri. fals., Ad audientiam, 5.20.3; De off. jud. deleg., Cum olim, 1.29.32 369
1747
SIMONIA Simonia sola intentione committi potest, De simo., Tua nos, 5.3.33 1636
A simoniaco ignoranter ordinatus potest ministrare in ordine suscepto, De simo., Per tuas no. 2, 5.3.35 1637
In simoniam non admittitur inimicus pro et contra, De simo., Licet Hely, 5,3,31 1627
Simoniam quae munera et quando inducunt, De simo., Dilectus filius no. 2, 5.3.30 1625
Quando simoniace intratur, quae sit poena intrantis et recipientis, De simo., Dilectus filius no. 2, 5.3.30 1625
Simonia est promovere negotium spe beneficii ecclesiastici promissi, De simo., Cum essent, 5.3.12 1611
Simonia est docere pro pecunia salarium habenti ab ecclesia, De magistris, Quoniam, 5.5.1; Prohibens, 5.5.2; Quanto, 5.5.3; Quia nonnullis, 5.5.4; Super specula, 5.5.5 1649
1650
1651
1652
1653
Simonia est pro consecratione aliquid ultra procurationem accipere, De simo., Cum sit, 5.3.10 1610
Simonia est ubicunque spirituale pro temporali venditur, De simo., In tantum, 5.3.36 1638
Simonia est vendere annexum spirituali, De jurepat., De jure, 3.38.16 1325
Simoniacus non potest testificari, De simonia, Si dominus, 5.3.3 1606
Per simoniam aliquem expellens ab ecclesia deponatur, De simonia, Qui alium, 5.3.2 1606
Simoniace ordinatus suspendendus est, De simonia, Quoties, 5.3.5 1607
Contra simoniacum potest agi per certa signa, De simonia, Sicut simoniaca, 5.3.4 1607
Simonia non est si episcopus dimittit jura episcopalia pro annua pensione, maxime ubi accedit confirmatio Papae, De relig. domi., Constitutus, 3.36.6 1305
Simonia non est si clericus possessor redimit vexationem, De simo., Dilectus filius, 5.3.28 1624
In simonia, favor, odium, et gratia sunt loco pretii, De simonia, Cum essent, 5.3.12 1611
In simoniaco contractu tantum valet remittere quantum dare, De testi., Veniens no. 2, 2.20.38 737
Simoniacus est qui ordinaverit vel praesentaverit juramento accepto ne inquietetur super provisione; talis a collatione, praesentator ab executione per triennium et ordinatus ab ordine sunt suspensi, De simonia, Si quis ordinaverit, 5.3.45 1645
Contra simoniacum admittitur testis servus et criminosus, De simonia, Tanta, 5.3.7 1608
Simoniace ordinatus missam cantare non potest, De simonia, Accusatum, 5.3.4 1607
Simonia est aliquid recipere pro sepulturis, exequiis, institutione et inthronizatione et pro quocunque sacramento, De simonia, Cum in ecclesiae, 5.3.9 1609
Simonia est propter favorem, gratiam vel odium publice peccantem non corrigere vel denuntiare, De simonia, Nemo, 5.3.14 1612
Simonia est promittere beneficium electori, De simonia, De hoc, 5.3.11 1610
Simonia est ecclesiam emere vel redimere, De simonia, Querelam, 5.3.15 1613
Simonia est paenitentem minus dignum propter pecuniam vel favorem reconciliare, vel paenitentem ex odio repellere, De simonia, Nemo, 5.3.14 1612
Simonia est homagium petere pro beneficio, De simonia, Ex diligenti, 5.3.17 1615
Simonia est pro ministerio ecclesiastico aliquid petere, De simonia, In ordinando, 5.3.1 1605
Simoniacus convictus perpetuo est deponendus, De simonia, De hoc, 5.3.11 1610
De simonia infamato debet purgatio indici: in qua si defecerit, beneficio privetur, De simonia, Insinuatum, 5.3.13 1612
Similiter privetur beneficio et officio de rigore munus recipiens aliquid pro chrismate, De simonia, Non satis, 5.3.8 1608
Simoniace ordinatus, si hoc occultum est, potest stare in beneficio et officio, De simonia, Ex tuae, 5.3.20 1618
Simoniam ignorans potest in ordine ministrare, De simonia, De simoniace, 5.3.22 1619
Simoniacus est qui de bonis suis prebendam constituit, ut ad eam canonicus recipiatur, De simonia, Tua nos, 5.3.34 1636
Simonia est absolvere aliquem pro pretio, De simonia, Ad aures, 5.3.24 1620
Simoniacus est qui per donum alterius scienter est promotus, De simonia, Matthaeus, 5.3.23 1620
Simoniace scienter religionem intrans locum illum deserat et arctiorem intret, De simonia, De regularibus, 5.3.25 1621
Simoniace receptus et resignans postea ad idem promotus nihil exigere debet ratione primae promotionis, De simonia, Ex insinuatione, 5.3.26 1622
Simoniace electus, si publicum est, cassetur, De simonia, Nobis fuit, 5.3.27 1623
Simonia non est recipere voluntarie datum, De simonia, Nobis fuit, 5.3.27 1623
Simoniace promoti parvuli per parentes etiam ignoranter, tenentur resignare, De simonia, Per tuas no. 2, 5.3.35 1637
Circa simoniace accusatum quae attendenda, De simonia, Per tua no. 2, 5.3.35 1637
Simoniace promotus electus et confirmatus quando potest stare, et poena talis, De simonia, Sicut tuis, 5.3.33 1034
Simoniacus est procurans ad titulum alienum promoveri, promittens, nec se petiturum, De simonia, Per tuas no. 3, 5.3.37 1639
Simoniaca promotio dejicit ab obtento, De simonia, De hoc autem, 5.3.11 1610
Simoniaca promotio promittente non obligat, De simonia, De hoc autem, 5.3.11 1610
Cum simoniaco potest dispensari, De simonia, Per tuas no. 2, 5.3.35 1637
Simonia est omne impensum pro quolibet obsequio in ordinatione, De simonia, In ordinando, 5.3.1 1605
Ementes et vendentes ecclesiarum administrationem simoniam committunt, De simonia, Consulere, 5.3.38 1640
Simonia est pactio circa spiritualia vel eis annexa, De rerum permu., Quaesitum, 3.19.5 1135
Simoniacus est recipiens pecuniam pro officio ad quod tenetur, De simo., Dilectus filius no. 2, 5.3.30 1625
Simonia est dare temporalia causa lucrandi spiritualia, De simonia, Tua nos, 5.3.34 1636
Simonia non est dare ecclesiae et post petere recipi, nisi intentio sit corrupta petentis et recipientis, De simonia, Tua nos, 5.3.34 1636
Simoniam ex sola intentione committens non tenetur renuntiare vel restituere, De simonia, Mandato, 5.3.46 1646
SOCIETAS Societas juramento valiata de communi consensu absolvi potest, De sponsal., De Francia, 4.1.1 1420
SOLUTIO Solvere non tenetur ecclesia debita pro ea non contracta, De solu., Si quorundam, 3.23.2 1153
Ad solutionem antecessoris tenetur successor pro debitis ecclesiae, De solu., Ad hoc, 3.23.1 1152
Solutionem debiti neganti incumbit probatio, De solu., Is qui, 3.23.4 1155
Ad solutionem expensarum tenetur qui diem non servat, De dolo et contu., Cum dilecti, 2.14.6 655
SORORES Sorores duae duobus fratribus possunt copulari, De consang. et affin., Quod super his, 4.14.5 1511
SORS Sorte electio fieri non debet, De sortileg., Ecclesia, 5.21.3; et sortilegorum poena, In talibus, 5.21.1 1755
1753
SPECIALE Speciale praeceptum plus tenet quam generale, De haeret., Si adversus nos, 5.7.11 1676
SPIRITUALIA Spiritualia pro temporalibus commutari non possunt, De rerum permut., Exhibita, 3.19.9 1138
Spiritualia possunt compromitti in arbitros, De praeben., Nisi, 3.5.21 1040
In spiritualibus causis non legum districtione, sed canonum aequitate proceditur, De jura. calum., Litteras, 2.7.2 585
In spiritualibus causis non recipitur juramentum calumniae, De jura. calum., Litteras, 2.7.2 585
SPOLIATIO Spoliantes naufragos incidunt in canonem, De rapto., Excommunicationi, 5.17.3 1727
Spoliato ob crimen a suo episcopo prius beneficium restituatur quam de crimine cognoscatur, De resti. spol., Conquerente, 2.13.7 626
Spoliantes testes non admittuntur ad testificandum, sed spoliati ad oppositum probandum, De resti. spol., Sollicite, 2.13.2 622
Spoliato si proponatur in modum actionis, non datur restitutio nisi in modum sive in formam exceptionis, De ordi. cog., Cum dilectus, 2.10.2 601
Spolians tenetur ad restitutionem secundum suam possibilitatem, De resti. spol., Olim no. 2, 2.13.16 643
Super spoliatione conventus non potest reconveniri ante restitutionem, De ord. cogn., Super spoliatione, 2.10.4 605
Spoliato fiat restitutio ante litis ingressum si agitur petitorio, non possessorio, De rest. spo., Licet, 2.13.1 621
Tamen debet fieri cognitio causae a judice ante restitutionem, De accus., Si constiterit, 5.1.12 1578
Spoliantes Christuanos piratae sunt excommunicati, De rapt., Excommunicationi, 5.17.3 1727
SPONSALIA Sponsalia de futuro solvuntur per sponsalia sequentia de praesenti, De spons. duorum, Duobus, 4.4.1 1462
Sponsalia carnali copula sequente intelligitur matrimonium confirmatum, De sponsa., Veniens, 4.1.13 1428
Sponsalia de futuro solvit lepra superveniens, vel alia deturbatio consimilis, De jureiuran., Quemadmodum, 2.24.25 817
Sponsalia de facto quando inducunt publicae honestatis justitiam, De despon. impub., Litteras, 4.2.4 1447
Sponsalia de praesenti solvi non possunt, quod si sic, compellantur redire ad prima vota, quia simul stare non possunt, De spon. duorum, Duobus, 4.4.1; Accepisti, 4.4.2 1462
1463
Sponsalia ante septennium contrahi non possunt, De despon. impub., Ad dissolvendum, 4.2.13 1456
Sponsalibus contractis infra annos nubiles non cedant; et si unus sit magis adultus, alium expectet, De despon. impub., De illis no. 2, 4.2.9; A nobis, 4.2.8 1452
1451
Sponsalia per unum facta impediunt contractum cum omni consanguineo, licet matrimonium non consumaverit, De despon. impub., Continebatur, 4.2.6 1449
Sponsalia per vim contracta, etsi sit sponsa traducta, non tenent, De despon. impub., Ex litteris, 4.2.11 1453
Sponsam fratris nemo habere potest propter publicae honestatis justitiam, De spons., Ad audientiam, 4.1.4 1421
Sponsa non tenetur sequi sponsam vagabundum, nec tenetur eum diu expectare, De spons., De illis, 4.1.5 1422
Sponsa de praesenti vivente illo alium non potest ducere nisi intret alter religionem, De sponsa. duorum, Accepisti, 4.4.2 1463
Sponsa duorum est quando contrahit cum uno de futuro, cum alio per verba de praesenti, De sponsa. duorum, Duobus, 4.4.1 1462
Sponsa duorum in lite nec cum uno nec cum alio contrahere debet quousque quaestio decidatur, De sponsa. duorum, Tua fraternitas, 4.4.4 1464
Sponsalibus contractis inter puberem et impuberem, pubes si per verba de praesenti consenserit, non potest dissentire, sed impubes potest cum venerit ad aetatem, De despon. impub., De illis, 4.2.7 1450
Sponsalia sunt et non matrimonium quae fiunt ante annos legitimos, De despon. impub., Tuae nobis, 4.2.14 1457
Sponsalia contrahens de praesenti inducendus est consummare, De despon. impub., Ex litteris, 4.2.11 1453
Sponsalia de futuro contrahentes possunt separari si volunt, De spons., Praeterea, 4.1.2 1420
Sponsalia contrahentium alter religionem intrare potest ante copulam, De conver. conjug., Verum, 3.33.2 1258
Sponsalia conditione honesta apposita non tenent nisi extante conditione, De condi. appo., De illis, 4.5.3 1466
Sponsalia possunt contrahi inter absentes per personam interpositam, Qui cler. vel vo., Veniens, 4.6.5 1475
Sponsalia contrahens et terram relinquens potest alteri nubere, De spons., Veniens no. 1, 4.1.13 [recte De illis, 4.1.5] 1428
1422
Sponsalia jurans vel promittens et religionem intrare volens prius solvat promissum, De spons., Commissum, 4.1.16 1431
Post sponsalia contracta cum puella in cunabulis potest quis ducere matrem non obstante publicae honestatis justitiam, De despons. impube., Litteras, 4.2.4 1447
Sponsalibus intra annos nubiles contractis postea non consentiens, potest alteri nubere, De despons. impube., Litteris, 4.2.4 1447
Sponsalia circa quam aetatem solvuntur vel consummantur, De despons. impube., Attestationes, 4.2.10 1452
Sponsalium probatio incumbit viro, De cland. despons., Si quis, 4.3.1 1458
Sponsalia conditione inhonesta contracta sunt tenenda et conditio sugienda, sed apposita conditio contra substantiam matrimonii, solvit matrimonium, De condi. appo., Quicunque, 4.5.1; Si conditiones, 4.5.7 1465
1470
In sponsalibus recurrendum est ad communem intelligentiam verborum, cum alter ignorat linguam, De spons., Ex litteris no. 1, 4.1.7 1423
Ad sponsalia consummanda tutius quis movetur quam compellatur, De spons., Requisivit, 4.1.17 1431
STATUTA Statuta ecclesiae variari possunt pro tempore, De consang. et affin., Non debet, 4.14.8 1514
Statuta laicorum super re ecclesiastica non valent nisi ab ecclesia confirmentur, De constitutionibus, Ecclesia, 1.2.10 25
Statuentes contra ecclesiam excommunicentur, nisi revocent, De sent. excom., Noverit, 5.39.49 1923
SUBDELEGATUS Subdelegatus a principe solus valet alteri causam delegare, De appel., Cum causam, 2.38.62 968
A subdelegato si fuerit appellatum, delegatus potest procedere si aliquid jurisdictionis sibi retitinuit, De offi. deleg., Super quaestionum, 1.29.27 355
SUBDIACONUS Subdiaconus et diaconus simili gaudent privilegio, De serv. non ordi., Miramur, 1.18.7 296
Subdiaconus a Papa ordinatus privilegium habet, De temp. ord., Cum in distribuendis, 1.11.12 256
Subdiaconus petitus in servum, vicarium dare potest, De ser. non ord., Miramur, 1.18.7 296
Subdiaconus potest eligi in episcopum; et qui habet curam animarum, De aeta. ord., A multis, 1.14.9; Praeterea, 1.14.5 269
266
SUCCESSOR Successor non obligatur ex contractu in damnum ecclesiae ab antecessore facto, De preca., Precariae, 3.14.1; De transact., Veniens, 1.36.8 450
1116
Successor potest revocare donationem anteccessoris, De dona., Propter ejus ingratitudinem, 3.24.10 1116
Successor punitur pro culpa antecessoris et etiam excommunicatur nisi satisfaciat intra certum tempus pro culpa pro qua fuit antecessor excommunicatus, De sequest. poss. et fruct., Ad hoc, 2.17.1; De immun. eccle., Adversus consules, 3.49.7 674
1406
Successionis vitium tollit media persona, De fil. presby., Ex transmissa, 1.17.7 286
SUFFRAGANEUS Suffraganeus delegationem archiepiscopi non tenetur recipere invitus, De offi. jud. ord., Pastoralis, 1.31.11 407
SUSPENSUS Suspensus est quoad alios cujus peccatum notorium est, De cohabi. cler., Quaesitum, 3.2.10 1007
Suspensus nec eligi nec eligere potest, De consue., Cum dilectus, 1.3.8 91
Suspensus non debet conferre beneficium, De cler. excom., Si celebrat, 5.27.10 1774
Suspensus non auferat beneficia, sed superior faciat, De conces. praeb., Quia diversitatem, 3.8.5 1072
Suspensus si celebret, privetur officio et beneficio rigore juris, De cler. excom., Clerici, 5.27.3 1767
Suspensus est quilibet obligans ecclesiam pro debitis alieuis, De solu., Si quorundam, 3.23.1 1153
Suspensus est quilibet existens in mortali peccato, De cohab. cler., Quaesitum, 3.2.10 1007
Suspensus a Papa propter contumaciam recipiens beneficium in suspensione privetur etiam prius habito, De aeta. et qual., Cum bonae memoriae, 1.14.8 269
Suspensus est episcopus ordinarius, accepto juramento de non inquietando super provisione, et ordinatus uterque per triennium donec Papa dispenset, De simo., Si quis ordinaverit, 5.3.45 1645
In formam electionis vel in personam electam objiciens et non probans, per triennium a beneficiis ecclesiasticis est suspensus, De elect., Statuimus, Sext 1.6.1 Sext
Suspensus est judex ecclesiasticus per unum mensem ab ingressu ecclesiae, qui sine scriptis profert sententiam excommunicationis, et non servans irregularis efficitur; de qua nisi per Papam dispensatur, De sent. excom., Cum medicinalis, Sext 5.11.1 Sext
Suspensus est judex ecclesiasticus per unum mensem ab ingressu ecclesiae, qui profert sententiam ex favore vel gratia in detrimentum alterius partis; de qua nisi per Papam dispensatur, De senten. et re judic., Cum aeterni, Sext 2.14.1 Sext
Suspendi debet per triennium clericus clandestinas conjunctiones faciens matrimoniales, vel si eis interest, De clandest. despons., Cum inhibitio, 4.3.3 1460
Suspendi debet ab officio et beneficio falsans litteras capituli, De testib., Tam litteris, 2.20.38 728
Suspensionis sententia non ligantur episcopi et superiores, nisi de eis mentio expressa fiat, De sen. excom., Quia periculosum, Sext 5.11.4 Sext
Suspensus est sacerdos concubinarius quo ad alios, cum in judicio per sententiam vel propriam confessionem est condemnatus, De cohabi. cleri., Si autem, 3.2.6 1004
Suspensio quae est contra negligentes tantum sic statuta de sex mensibus non currit, nec talibus computatur, nec a suspensis, nec de suspenso valet electio, De elect., Cum inter R., 1.6.16; De conces. praeb., Quia diversitatem, 3.8.5 124
1072
In suspensionis absolutione requiritur juramentum sicut in excommunicatione de stando mandato ecclesiae, De sent. excom., Venerabili, 5.39.52 1925
Suspensus celebrans est deponendus, De dolo. et contum., Veritatis, 2.14.8 659
Suspensus est episcopus per annum ipso jure clericum alterius dioecesis ordinans sine litteris dimissoriis; et clerici episcoporum sic suspensorum possunt sine licentia eorum a vicinis episcopis, canonice tamen ordinari, De tem. ord., Eos qui, Sext 1.9.2 Sext
Suspensi sunt praelati per triennium qui ecclesias vel bona immobilia ecclesiarum supponunt dominio laicorum, vel eos instituendo advocatos, vel patronos; laici vero qui ad haec praelatos vel alias personas per vim vel metum compulerint, cujuscunque conditionis sint, sunt excommunicati, et nihilominus factum est irritum, De reb. eccle. non alie., Hoc consultissimo, Sext 3.9.2 Sext
SUSPICIO Suspecto non debet causa committi, nec Papa committit ex certa scientia, De of. deleg., Causam no. 2, 1.29.17; De excep., Cum inter priorem, 2.25.5 340
838
Propter suspicionem injustam potest dominus revocare mandatum, De rescrip., Ex parte, no. 2, 1.3.12 40
Ex suspicione potest uxor accusari de adulterio, De adul., Maritis, 5.16.4 1721
Suspicionis causa non coram suspecto judice, sed coram arbitris est probanda, De appel., Secundo requiris, 2.28.41 932
Suspicionis causa de judice coram quo probanda, De of. dele., Suspicionis, 1.29.396 382
Suspicionis causa non probata judex procedat, De appel., Cum speciali, 2.28.61 964
Suspicio sola licet vehemens, non condemnat., De praesump., Litteras, 2.23.14 792
SYNDICUS Syndicum viri religiosi habeant, De syndico., Cum certum, 1.33.1 422
SYNODUS Synodo interesse compellantur qui subsunt, De majo., Quod super his, 1.33.9 428
A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | Z