Corpus Juris Canonici (1582) UCLA Digital Library Program


Margarita Decretalium

Index to the decretals of the Liber Extra

Margarita Decretalium Libellus admodum singularis omnes flosculos in ipsarum Decretalium textibus reconditos secundum alphabeti ordinem explicans

A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | Z
The Entire Margarita Decretalium
Head Word Full Phrase 1582 edition
RAPTORES Raptores sunt excommunicandi, nec ad paenitentiam recipiendi, nisi restituant ablata, tamen paenitentes in morte sunt in coemeterio sepeliendi, De rapto.,De illis, 5.17.1; Super eo, 5.17.2 1725
Raptores rerum naufragantium ipso jure sunt excommunicati, sed rerum navigantium sunt excommunicandi, nisi reddiderint, De rapto., Excommunicationi, 5.17.3 1729
RASURA Rasura in clerico debet esse competens, De vi. et ho. cle., Ut laici, 3.1.1 991
Rasura in litteris vel instrumentis in loco suspecto vitiat litteras, De privi., Cum olim, no. 2, 5.33.14 1815
Rasura si fuerit in uno loco litterae, et per consequens et antecedens potest intelligi, non vitiat rescriptum, De fide instr., Ex parte, 2.22.11 781
RATIHABITIO Ratihabitio subsequens confirmat contractum praecedentem, De despon. impu., Accessit, 2.2.5 1448
Ratihabitio retrotrahitur et mandato comparatur, De pac., Quoties, 1.35.2 440
Ratihabitio confirmat matrimonium quod ab initio non fuit, Qui ma. accu. pos., Insuper, 4.18.4 1549
Ratihabitio confirmat religionem, De regular., Cum virum, 3.31.12 1244
Ratihabitio confirmat sententiam, De resti. spol., Cum ad sedem, 2.13.15 640
Ratihabitio confirmat simoniam quando ratum habetur datum, De simonia, Sicut tuis, 5.3.33 1634
Ratihabitio confirmat procuratoris transactionem, ita quod omnis postea non potest retractare, De transact., Contingit, 1.36.3 446
RECOGNITIO Recognitio delicti extra judicium nocet sicut confessio, De elect., Per inquisitionem, 1.6.26 148
RECONCILIATIO Reconcilientur coemeteria ubi excommunicati sunt sepulti, aqua benedicta solenniter, De conse. eccle., Consuluisti, 3.40.7 1361
RECUSATIO Recusari potest judex ex nova causa, aut quia familiaris adversario, De offic. jud. deleg., Insinuante, 1.29.25 352
Recusans judicem sine causa, ad eum redeat, De offic. jud. deleg., Insinuante, 1.29.25 352
Recusationis causa coram delegato debet probari, De offic. jud. deleg., Super quaestionum, 1.29.27 355
RELIGIO Religionem intrans sanus nihil tenetur ecclesiae parochiali, De sepul., De his, 3.28.4 1202
Ad religionis usum traditum non debet humanis usibus applicari, De rel. domib., Ad haec, 3.36.4 1304
Religiosae domus in urbe subsunt soli Papae, De capel. mo., Dilectus, 3.37.2 1312
Religiosorum phisycam et leges audientium poena, Ne cler. vel mo., Super specula, 3.40.10 1416
Religiosi ad prioratus electi non facile sunt amovendi, De sta. mona., Monachi, 3.35.2 1290
Religionis habitum potest quis in domo propria suscipere et tenere, De conver. conju., Ex parte tua, 3.32.9 1263
Religiosi se percutientes, per abbatem absolvuntur, De sen. excom., De monialibus, 5.39.33 1905
Religiosum percutiens saecularis per Papam absolvendus est, De sen. excom., Inter alia, 5.39.31 1900
Religiosus intra annum libere redire potest ad saeculum, De regul., Statuimus, 3.31.23 1255
Religiosi possunt produci ad testimonium ferendum, De dolo et concu., Veritatis, 2.14.8 659
Religionum diversitas reprobatur, maxime mendicantium, De religiosis domib., Ne nimia, 3.36.9 1310
Et Gregorius X in concilio generali, adjiciens quod nec praedicent, nec confessionem audiant, nec aliquos sepeliant, nec domus sine licentia Papae alienent sub excommunicationis jam latae sententia, concedens praedictis ad quoscunque ordines voluerint transeant, De relig. dom., Religionum, Sext 3.17.1 Sext
Religiosi ex causa possunt habitum mutare ad tempus, De vita et hon. cle., Clerici officia, 3.1.15 999
Religiosus coactus intrans postea voluntarie professus, exire non potest, De regula., Cum virum, 3.31.12 1244
Religionem conjugati possunt intrare ante carnalem copulam, De conver. conjug., Verum, 3.32.2 1258
In religione stans per annum, amplius non potest redire ad saeculum, nec uxorem ducere, De conver. conjug., Consuluit, 3.32.10 1264
Religionem non intret conjugatus, nisi de licentia uxoris suae, De conver. conjug., Ad apostolicam sedem, 3.32.13 1266
Religionem intrans de licentia non potest repeti, De conver. conjug., Dudum, 3.32.20 1272
Religiosi expelli possunt qui corrupte vivunt, Ne cle., Relatum, 3.50.7 1414
Religiosorum excommunicatorum ministrantium poena, De cle. excom. mini., Postulatis, 5.27.7 1770
Laico religioso mandato abbatis percutiente qualiter procedendum, De sen. excom., Universitatis, 5.39.24 1892
Religiosi non sint mercatores, nec recipiant ad firma, Ne cle. vel mona., Secundum instituta, 3.50.5 1413
Religionem impubes non potest intrare sine consensu parentum, De regula., Si quis, 3.31.2 1238
Religionem impubes non potest intrare invitus, vel in aetate non legitima, alias a parentibus extrahi potest, De regula., Nullus, 3.31.1 1238
Religionem intrans ante quartumdecimum annum consummatum, paenitere potest, De regula., Ad nostram, 3.31.12 1241
Religio tenuis quae dicitur, De simo., Etsi quaestiones, 5.3.18 1616
Cum religiosis facilius dispensatur quam cum secularibus quoad ordines, De apos., Ex litterarum, 5.9.2 1689
De religione ad religionem magis arctam potest transiri, De regula., Licet, 3.31.18 1249
Religiosi possunt habere ecclesias parochiales, De statu mona., Quod Dei timorem, 3.35.5 1294
Religiosi decimas a laicis non accipiant nisi de consensu episcoporum, De jure pat., Nullus, 3.38.17 1325
Religiosus non potest fidejubere, vel mutuum accipere sine consensu abbatis vel majoris partis capituli; alias conventus non tenetur solvere, De fideju., Quod quibusdam, 3.22.4 1151
Religionis habitum assumens vidua etiam in domo propria non potest resilire, De reg., Vidua, 3.31.4 1239
Religiosus de religione ad religionem ex levitate non transeat alias ad arctiorem potest transire, De reg., Joannes, 3.31.5 1239
Religionem intrans potest renuntiare annali probationi, De reg., Ad apostolicam, 3.31.16 1247
Religiosus exiens ante professionem, quando possit uxorem ducere, vel quando non, De reg., Consulti, 3.31.20 1252
In religione stans per annum potest compelli ad professionem, alias non est necessitandus intra annum exiens, De reg., Ex parte, 3.31.22 1254
Religionem intrans non habeat habitum professorum, De reg., Statuimus, 3.31.23 1255
Religionem exiens cogendus est redire et per praelatum est revocandus, De reg., Ne religiosi, 3.31.24 1256
Religionem intrans per metum qui cadere potest in virum constantem non obligatur ad religionem, De iis quae vi., Perlatum, 1.40.1 477
Religiosi ecclesiam a laico sine episcopo non recipiant. Item nec institutum removeant, neque indignum praesentent, De jurepa., Nullus, 3.38.17; De iis quae fiunt a praela. sine consensu, Cum Apostolica, 3.10.7 1325
1095
Religiosis interdicitur chirurgia, De homicidio, Tua nos, 5.12.19 1711
RELIQUIAE Reliquiae non debent exponi venales et reliquiae antiquae extra capsam non debent ostendi, De reliquiis, Cum ex eo, 3.45.2 1395
Reliquiae de novo inventae absque appobatione Papae non sunt venerandae, De reliquiis, Cum ex eo, 3.45.2 1395
REMISSIO Remissionis litteras possunt episcopi concedere, et quantum valent remissiones generales, De paeni. et remis., Quod autem, 5.38.4; Nostro, 5.38.15 1865
1875
RENUNTIATIO Renuntiare non videtur qui deceptus aliud facit, De renun., Lectae, 1.9.14 244
Renuntians episcopatui quando potest resumi, De renun., Post translationem, 1.9.11 238
Renuntians beneficio potest ad id denuo admitti, De renun., Veniens, 1.9.13 242
Non renuntiat juri suo committens se gratiae, De renun., Veniens, 1.9.13 242
Renuntians instrumentis, liti renuntiasse videtur, De pac., Cum pridem, 1.35.4 441
Renuntiare potest quilibet juri suo, De regul., Statuimus, 3.31.23 1255
Renuntiare potest quis privilegiis suis tacite, De priv., Accedentibus, 5.33.15 1818
Renuntians beneficio in manu laici ipso jure privetur, De renun., Quod in dubiis, 1.9.8 230
Renuntiatio bene regentis non de facili est admittenda, ubi etiam notantur causae renuntiationis, De renun., Nisi cum pridem, 1.9.10 332
Renuntiatione facta ipso jure sunt irrita instrumenta, De renun., Sane, 1.9.8; De pact., Cum pridem, 1.35.4 229
441
Renuntians archiepiscopus suo loco non potest uti pallio, De renun., Ad supplicationem, 1.9.9 231
Renuntiare potest quis beneficio suo pro se dato, sed non pro collegio dato, De so. compe., Si diligenti, 2.2.12 548
Renuntiare non debet quis beneficio absque consensu episcopi, et quando possit repetere renuntiationem, De renunt., Admonet, 1.9.4; Sane, 1.9.7 226
229
Renuntians beneficio metu vel vi, non perdit, De iis quae vi, Ad audientiam, 1.40.4 481
Renuntians suo beneficio coram suo judice non potest repetere, De rest. spol., Accepta, 2.13.3 623
REPRESALIAE Represaliae dantur quando generalis rerum retentio auctoritate principis vel civitatis pro recompensatione damni indulgetur, Decretum C. 23 q. 2 c. 2, Dominus Gratian
Represaliae jure canonico et civili prohibentur, unde in represaliis non ultra fortem debet accipi, Gregorius X in Novellis, De injur., Etsi pignorationes, Sext 5.8.1 ?
Represalias contra clericos concedentes vel accipientes si singulares sunt personae, excommunicationis: si universitas, interdicti sententiam incurrunt intra mensem nisi retractent, Gregorius X in Novellis, De injur., Etsi pignorationes, Sext 5.8.1 ?
REPROBATIO Reprobatio testium mutna non transeat ultra tertiam, De testib., Licet no 3, 2.20.49 750
RESCRIPTUM Rescriptum Papae quando contrarietatem continet litterarum diversarum et de processu dubitatur: quando juxta primum vel secundum rescriptum est procedendum. Item Papa vel legati non committant causas nisi personis dignitatem habentibus et in locis et in civitatibus solemnibus ubi copia jurisperitorum valeat haberi, De rescrip., Cum contingat, 1.3.24; Innocentius IV in Novellis, De rescriptis [not in Sext] 59
15
RESIDENTIA Residentiam canonicus admonitus non faciens, nec appellationem ob hoc factam prosequens, privetur praebenda, De app., Pervenit, 2.28.13 914
Residens intelligitur qui jura ecclesiae suae prosequitur, De cle. non resi., Cum dilectus, 3.4.14 1022
Residere nolens admonitus privetur beneficio, De cle. non resi., Ex parte no.1, 3.4.8 1018
Residens dicitur qui in servitio Papae est vel episcopi, vel justa de causa abest ex licentia, De cle. non resi., Ad audientiam, 3.4.15; Relatum, 3.4.4 1023
1016
Ad residentiam possunt compelli clerici per suos praelatos, De cle. non resi., Cum ad hoc, 3.4.16 1023
Residens causa studii quantum recipere debet, De praeb., Licet, 3.5.32 1054
Residere debet quilibet per se, non per alium, De praeb., Conquerente, 3.4.6 1017
Non residens post citationem per sex menses expectatur, De praeb., Tuae, 3.4.12 1021
Non residens etiam Cardinalis privetur ecclesia, De praeb., Ex gestis, 3.4.2 1015
RESTITUTIO Restituere in integrum ad quem spectat, De rest. in integr., Causa, 1.41.9 501
Restitutio fieri non debet antequam citetur reus, si contumax non est, Ut li. non conte., Quoniam frequenter, 2.6 5 574
Restituenda sunt bona ecclesiis collata clericis propter incontinentiam ipsis ecclesiis spoliatis, De cler. conjug., Quod a te, 3.3.3 1009
Spoliatis per sententiam iniquam sunt bona restituenda, De procura., Ex insinuatione, 1.38.3 460
Restitutio prius est facienda in quaestione possessionis et ante litis ingressum, De rest. spo.,Licet, 2.13.1; Sollicite, 2.13.2 621
Restitutio petitur in spiritualibus, De rest. in integ., Cum venissent, 1.41.2 487
Restituenda est possessio cum omnibus quae interim percipi potiussent, De restit. spol., Gravis, 2.13.11 630
Ad restitutionem non potest inops compelli propter spoliationem, nisi prius ablata ei restituantur, De restit. spol., Olim no. 2, 2.13.16; in Novellis, Frequens, Sext 2.5.1 647
Restituendus est praedo secundum juris rigorem; et de restitutione prius agendum quam de canonica institutione, De rest. spol., In litteris, 2.13.5 625
Restitutionem potest petere ecclesia post latam sententiam, De in integ. restit., Ex litteris, 1.41.4 491
Restituta uxore debent omnia bona restitui cum ea, Ut lit. non contest., Accedens no. 2, 2.6.4 573
Restitutionem petenti non potest adversarius crimen opponere, De restitu. spolia., Item cum quis, 2.13.6 626
Restitutionem petens quid probare debet, De restitu. spolia., Olim no. 3, 2.13.17 644
Ad restitutionem non est cogendus qui non potest, De usur., Cum tu, 5.19.5 1735
In restitutione matrimonii necesse est probare jus matrimonii et possessionem corporalem per carnalem copulam, De rest. spol., Ex parte, 2.13.14 612
Restitutionem impedit adulterium publicum, De divor., Significasti, 4.19.4 1554
Restitutio denegatur mulieri quando vellet viro cohabitare cum contumelia Creatoris, De divor., Gaudemus, 4.19.8 1558
Restitutionem mulieris quae impediunt, De restit., Litteras, 2.13.13; De restit., Ex transmissa, 2.13.8 634
627
Restituere potenti et valenti in vita, in fine Eucharistia non negatur, nec sepultura, De rapto., Super eo, 5.17.2 1725
Restitutionem petens per exceptionem repellitur ab agendo, nec tenetur ante restitutionem adversario respondere, De ord. cog., Cum dilectus, 2.10.2; Super spoliatione, 2.10.4 601
605
Restitutionem petere non potest possessionem de jure non habens, De restit. spol., Ex parte, 2.13.14 638
Restitutio est favorabilis in causa matrimoniali, De in integ. restit., Ex litteris, 1.41.4 491
Restituitur una ecclesia contra aliam, De in integ. restit., Auditis, 1.41.3 490
Restituere quis tenetur omnia quae medio tempore recepit, si adversarius probaverit jus suum, De in integ. restit., Suscitata, 1.41.6 497
RES Res transit cum onere suo, De decimis., Cum non sit in homine, 3.30.33 1235
Res per quas causas nascitur, per easdem dissolvitur, De reg. jur., Omnis res, 5.41.1 1962
Non sermoni res, sed fermo rei subjectus est, De verb. sig., Intelligentia, 5.40.6 1933
RETENTIO Retinere nitens non suum, privetur suo, De praeben., De multa, 3.5.28 1049
REVELATIO Revelatio divina excusat culpam, De divor., Gaudemus, 4.19.8 1558
REVOCATIO Revocatio mandati non valet prius quam in causa est conclusum, De procur., Auditis, 1.38.7 466
Revocationi aequivalet certa scientia principis, De off. deleg., Pastoralis, 1.29.28 362
Revocatio procuratoris non valet nisi constet judici, De rescrip., Ex parte no. 3, 1.3.33 72
Revocari potest illicitum mandatum per superiorem, De jureiu., Quintavallis, 2.24.23 816
REUS Reus actorem convenire non debet nisi coram quo convenitur, De rescrip., Quia nonnulli, 1.3.43 83
Reus condemnatur in expensis actore ex decreto misso in possessionem etiam lite pendente, De sequest., Ad hoc, 2.17.1 674
Reus post litem contestatam si non comparuerit, ad sententiam diffinitivam procedatur, De dol., Prout, 2.14.4 651
Reus contumax potest adhuc semel a judice citari, De dol., Prout, 2.14.4 651
Reus contumaciter recedens jurare debet stare juri, De dol., Prout, 2.14.4 651
Reus absolvitur actore non probante, De privi., Accedentibus, 5.33.15 1818
Reus absolvitur ubi obscura sunt jura partium, De fid. instr., Inter, 2.22.6 770
A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | Z