Corpus Juris Canonici (1582) UCLA Digital Library Program


Margarita Decretalium

Index to the decretals of the Liber Extra

Margarita Decretalium Libellus admodum singularis omnes flosculos in ipsarum Decretalium textibus reconditos secundum alphabeti ordinem explicans

A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | Z
The Entire Margarita Decretalium
Head Word Full Phrase 1582 edition
PACTUM Pactio privatorum contraria legi non praejudicat, De for. compet., Si diligenti, 2.2.12 548
Pactum quod ab initio non tenuit, per ratihabitionem superioris vel confirmationem tenet, De pac., Quoties, 1.35.2 440
Pactum simoniacum per auctoritatem superioris non purgatur, De pac., Cum pridem, 1.35.4 441
Pactum in praejudicium ecclesiae factum ei non nocet et quicquid perceptum est ratione huius ecclesiae, restituetur, De censi., Praeterea, 3.39.8 1343
Pactum contra salutem non obligat, De pact., Pactiones, 1.35.8 444
Pactum quid sit., De ver. sig., Pactum, 5.40.11 937
Pactum turpe vel impossibile nullum ligat, De pac., Pactiones, 1.35.8 444
Pactum generale ne de crimine agatur, non valet, De jureju, Quemadmodum, 2.24.25 817
PAENITENTIA Paenitentia potest injungi in peccato manenti, De paen. et remi., Officii, 5.38.9 1868
In paenitentiis injungendis quae sint confideranda, De paen. et remi., Omnis, 5.38.12 1871
Paenitentiae sunt arbitrariae, De paen. et remi., Deus qui ecclesiam, 5.38.3 1868
Paenitentium non vere, vel nolentium paenitere confessio nihilominus audiatur et paenitentia jungatur, De paen. et remi., Quod quidam, 5.38.5 1868
Paenitentibus viaticum non negatur tempore interdicti: sed in morte constitutis, De paen. et remi., Quod in te, 5.38.11 1870
PAGANI Pagani constitutionibus ecclesiae non subjacent, De divor., Gaudemus, 4.19.8 1558
Paganis arma vendentium et auxilium praebentium poena, De Judae. et Sarra., Quod olim, 5.6.12 1662
Paganorum filii ante convertionem nati de consanguineis post conversionem legitimantur, De Judae. et Sarra., Quod olim, 5.6.12 1662
Paganis praedicans apostata non est, et vesci eorum cibis bene potest, De Judae. et Sarra., Quam sit laudabile, 5.6.10 1661
PALLIUM Pallio uti potest archiepiscopus intra quamlibet ecclesiam suae provinciae, De auct. et usu pallii, Cum super, 1.8.1 219
Pallium novum habebit transiens ad alium archiepiscopatum. quod non datur ratione personae, sed ratione loci, De postul,, Bonae memoriae no. 2, in fine, 1.5.4 103
Pallium alteri archiepiscopo accomodari non debet, De postul., Ad haec, 1.5.1 97
Pallio non utendum extra ecclesiam, ut in processione vel confimiti, De postul., Ad haec, 1.5.1 97
In pallio debet archiepiscopus sepeliri, De postul., Ad haec, 1.5.1 97
In pallio consequitur quis plenitudinem officii et non debet ante archiepiscopus appellari, De auct. et usu pallii, Nisi specialis, 1.8.3 220
Pallium quid significet, De auct. et usu pallii, Ad honorem, 1.8.4 221
Pallio semper et ubique utitur solus Papa, De auct. et usu pallii, Ad honorem, 1.8.4 221
Pallio non utatur archiepiscopus extra suam provinciam, nisi ex privilegio speciali et de licentia ejus in cujus ecclesia celebrat, De auct. et usu pallii, Ex tuarum, 1.8.5 222
Pallio utendum in festis praecipuis et in diebus privilegiatis ecclesiae tuae concessis, De auct. et usu pallii, Ex tuarum, 1.8.5 222
Pallium accipitur de corpore sancti Petri archiepiscopis dandum, De elect., Significasti, 1.6.4 110
Pallium recipiens debet jurare fidelitatem, De elect., Significasti, 1.6.4 110
Sine pallio non licet archiepiscopo confirmato convocare concilium, conficere chrisma etc., De elec., Quod sicut, et infra in ver. praeterea, 1.6.28 151
Pallium possunt conferre principales patriarchae suffraganeis suis, De privi., Antiqua, 5.33.23 1825
PAPA Papa potest supra jus dispensare, De conces. praeben., Proposuit, 3.8.4 1070
Papae soli reservatur translatio episcoporum et depositio, De transla., Inter corporalia, 1.7.2 212
Papa de haereditate judicare potest ratione fidei, De Judae., Judaei no. 1, 5.6.3 1656
Papa potestatem habet a Deo, Imperator a Papa, De judiciis, Novit, 2.1.13 532
Papa ejusdem potestatis est cujus et beatus Petrus, De majo. et obe., Illud dominus, 1.33.5 424
Papa principem saecularem deponere potest, De haere., Ad abolendam, 5.7.9 1672
Papa potest legitimare illegitimos, Qui fi. sint leg., Per venerabilem. 4.17.13 1540
Papa solus episcopus vocat fratres in litteris suis, De cri. fal., Quam gravi, 5.20.6 1750
Papae potest cum ratione obviari quantumcunque scribat absolute, De rescri., Si quando, 1.3.5 34
Contra Papae voluntatem nemo habet jus in collatione beneficiorum, De praeben., Dilectus, 3.5.27 1048
Papa solus canonizat sanctos et sanctorum reliquias, De praeben., Dilectus, 3.5.27 1048
Papa solus concedit laico jus eligendi in ecclesia collegiata, De jurepat., Nobis, 3.38.25 1331
Papa solus committit causam appellatione remota, De offi. dele., Super eo, 1.29.15; cf. Super quaestionum, 1.29.27 337
335
Papa solus est supra omne concilium et statuta, De elec., Significasti, 1.6.4 110
Solus Papa Vicarius videtur esse in terris et nullus major, De elec., Licet, 1.6.6; De transla., Quanto, 1.7.3 113
216
Papa solus dispensat ut filii presbyterorum immediate ecclesias paternas habeant, De fi. presb., Dilectus, 1.17.17 291
Papa solus supra jus dispensat, De conces. praeben., Proposuit, 3.8.4 1070
Papa solus unit et dividit episcopatus, De transla., Cum ex illo, 1.7.1; Inter corporalia, 1.7.2; Quanto, 1.7.3; Licet, 1.7.4 211
212
216
218
Papa potest mutare sententiam diffinitivam solus, De sen., Cum olim, 2.27.12 882
Papa non potest imponere legem successori suo nec potestatem ejus limitare, De elec., Innotuit, 1.6.20 131
Papa debet cognoscere de causa natalium, De ord. cog., Tuam 604
PAR Par in parem non habet imperium, De elec., Innotuit, 1.6.20 131
Paria crimina pari compensation se tolluntur, De adulteriis, Intelleximus, 5.16.6; Tua Fraternitas, 5.16.7 1723
1724
PAROCHIANUS Parochianum alterius nullus episcopus judicet, De paroch., Nullus, 3.29.3 1211
Parochianum alterius non admittat presbyter ad divina., De paroch., Ut dominicis, 3.29.2 1211
Parochianum alterius non absolvat presbyter sine ejus petita licentia, De paeni. et remis., Omnis, 5.38.12 1871
Parochiae non dividantur sine consensu episcopi, De praeb., Avaritiae, 3.5.10 1030
Parochialis ecclesia debet habere de bonis parochiani alibi sepulti, De sepultu., Relatum, 3.28.2; De his, 3.28.4 1200
1202
Parochialis ecclesia nulli debet conferre nisi XXV annum attingenti, alioquin collatio non tenet. Greg. in Novel., De elect., Licet canon., Sext 1.6.14
Parochialis ecclesia nulli carenti aetate praedicta ad tempus commendari debet et si sit ex causa commissio, ultra tempus semestre non detur et irrita est ipso jure, De elect., Nemo, Sext 1.6.
Parochialis ecclesia nulli debet conferri, qui habet personatum vel dignitatem cum cura, alioquin non tenet collatio ipso facto, De elect., Sext 1.6; De offi. jud. ord., Sext 1.
PATRIARCHA Patriarcha non audiat causam subditi suffraganei sui, nisi ei deferatur per appellationem, vel nisi ex speciali privilegio, De offi. judi. ord,, Duo simul, 1.31.9 404
Ad patriarcham potest appellari omnibus mediis intermissis. Item de privilegiis ecclesiarum patriarcharum, De privileg., Antiqua, 5.33.23 1825
PATRONUS Patronus ecclesiae alterius dioecesis episcopus debet illi episcopo praesentare investiendum in cuius dioecesi est ecclesia, De jurepat., Consultationibus, 3.38.19 1326
Patronus non disponat de rebus clerici defuncti, De sucess. ab intesta,, Sancto, 3.27.2 1195
De patronatus jure orta quaestione neutro conferente debet episcopus conferre beneficium post sex menses, De jurepatr., Si vero, 3.38.12; De jurepatr., Eam te, 3.38.22 1323
1329
De patronatus jure debet judex ecclesiasticus judicare, De judi., Quanto, 2.1.3 522
Patronus efficitur ecclesiam construens de consensu dioecesani, De jurepat., Nobis, 3.38.25 1331
Patronus potest quis esse multarum ecclesiarum, De jurejuran., Veniens, 2.24.19 807
Patronatus jus clericus emens, ipso privetur, De jurepatro., Quia clerici, 3.38.6 1318
Patronus jus episcopi in ecclesia minuere non debet, De jurepatro., Cum seculum, 3.38.13 1324
Patronus filium vel nepotem sine episcopo instituere non debet, De jurepatro., Consuluit, 3.38.15 1324
Patronatus jus sine consensu episcopi dioecesanus religiosis dare non potest, De jurepatro., Nullus laicus, 3.38.17 1325
Patronus potest ab episcopo taxatos reditus ab ecclesia exigere, De jurepatro., Praeterea no. 1, 3.38.4 1317
Patronatus jus cum universitate vendita vel ad firmam tradita transit, nisi expresse excipiatur, De jurepatro., Ex litteris, 3.38.7; De jurepatro., Cum seculum, 3.38.13 1319
1324
Patronus laicus neminem instituat sine consensu episcopi dioecesani, De jurepatro., Praeterea no. 2, 3.38.23 1329
Patronatus jus libere potest dari consanguineo, sed vendi non debet per se, sed cum universitate, De jurepatro., Ex insinuatione, 3.38.14; De jurepatro., De jure, 3.38.26 1325
Patronus laicus uno praesentato repulso potest alium exhibere, De jurepatro., Pastoralis, 3.38.29 1335
Patronus ecclesiam vacantem intra quattuor menses conferat, alioquin episcopus confert, De jurepatro., Cum propter discordias, 3.38.27 1332
Patrono concedente uni ecclesiam vacantem, si postea alium praesentet et episcopus consentiat, obtinet secundus, secus in clerico patrono, De jurepatro., Cum dilectus, 3.38.28 1333
Patroni est ad ecclesiam praesentare, non conferre, De jurepatro., Transmissae, 3.38.31 1337
Patrono consentiente ordinationi alicuius in ecclesia sua, tenetur sibi in ecclesia eadem providere, De jurepatro., Cum cura, 3.38.11 1322
Patrono ecclesiam concedente religiosis sine consensu episcopi, si postea ad eandem ecclesiam praesentet episcopus, posterius valet, De jure patronatus, Suggestum, 3.38.20 1327
Patronus clericus seipsum praesentare non potest, De jure patronatus, Per nostras, 3.38.26 1332
Patroni consensus requirendus est in electione praelati facta, De jure patronatus, Nobis, 3.38.25, et infra, vers. "Pro fundatione," etc. 1331
Patronus honorandus est et ab ecclesia fundata sustentandus, si eget, De jure patronatus, Nobis, 3.38.25 1331
Ius patronatus transit cum obligatione fundi, nisi specialiter excipiatur, De sent. et re judicata, Cum Bertoldus, 2.27.18 891
Patrono laico duo vicissim praesentante ad beneficium, episcopo gratificatio relinquitur quis obtineat, De jurepa., Cum autem, 3.28.24 1330
Patrono clerico in collegio duos ad idem praesentante prior obtinet, De jurepa., Cum autem, 3.28.24 1330
Patronatus ius haeredibus dividi non debet, De jurepa., Perlatum, 3.38.1 1315
Patronatus jure incerto episcopus conferat beneficium post tres menses vacans, nisi intra hoc tempus sit diffinitum quis conferre debeat et intra hoc tempus a vero patrono conferatur, De jurepa., Quoniam, 3.38.3 1316
Patroni si plures fuerint, ille praesentatus obtineat qui plurimorum assensu eligitur, si vita et scandalum non contradicant, De jurepa., Quoniam, 3.38.3 1316
Si patronus duos praesentet, potior est conditio possidentis, et per episcopum in possessionem missus corporalem, quam alterius, De jurepa., Quod autem,3.38.5 1318
Patronus ecclesiam non vacantem nemini conferre potest, De jurepa., Illud praetereundum, 3.38.8 1321
Patronus jus patronatus religiosis dare potest absque episcopo, De jurepa., Illud praetereundum, 3.38.8 1321
Patronus non creditur qui praesentaverit aliquem et, eodem ab ordinario instituto, si postea alius jus patronatus evicerit; [sed] non debet institutus propter hoc amoveri, De jurepa., Consultationibus, 3.38.19 1326
Patrono sine episcopo, nec episcopus sine patrono beneficium conferat, De jurepa., Suggestum, 3.38.20 1327
Patronus non debet ecclesiam in alios transferre, De jurepa., Praeterea no. 2, 3.38.23; Illud praetereundum, 3.38.8; Querimoniam, 3.38.9 1329
1321
1321
Patroni religiosi non possunt ecclesiam in proprios usus convertere propria auctoritate, De supplen. negli. praela., Sicut nobis, 1.10.2 246
Patronatus causa diffiniatur per judicem ecclesiasticum, De jud., Quanto, 2.1.3 522
PAUPER Pauperibus male acquisita sunt eroganda quando non invenitur quibus est restituendum, De usu., Cum tu, 5.19.5 735
PEDAGIA Pedagia nova solus Imperator vel Papa inducunt, De ver. sig., Super quibusdam, 5.40.26 1952
Antiqua pedagia tolerantur, De ver. sig., Super quibusdam, 5.40.26 1952
Pedagia nova sibi principes habent instituere, De censib., Innovamus, 3.39.10 1344
PENA Vide POENA
PENITENTIA Vide PAENITENTIA
PENSIO Pensio est minuenda propter sterilitatem terrae, De loca. et conduc., Propter sterilitatem, 3.18.2 1130
In pensionis solutione antiqua consuetudo servanda, De censi., Quanto creatori, 3.39.16 1347
Pensiones minuere ad detrimentum clericorum, vel augere ad commodum proprium non licet sine consensu episcopi, De praeben. et dignit., Avaritiae, 3.5.10 1030
Pensionem majorem promittentes ut ecclesias acquirant, adeptis priventur, De pact., Pactiones, 1.35.8 444
Pensionariam constituere ecclesiam non potest praelatus ultra tempus vitae suae, De censi., Praeterea, 3.39.8 843
PEREGRINUS Peregrinari non debet clericus sine licentia episcopi sui, nec episcopus sine licentia Papae, De voto et vo. reden., Magnae devotionis, 3.34.7 1282
Peregrinorum res nullus occupet: quia sunt sub protectione papae, De cler. pereg., Conquerente, 2.29.1 981
Peregrinorum gaudet privilegio qui est in causa Papae, De cler. pereg. Conquerente, 2.29.1 981
Peregrinis in via constitutis paenitentia non est deneganda tempore interdicti, sive in terra interdicta, De paen. et remis., Quod in te, 5.38.11 1870
Peregrini clerici non sunt in ecclesiis instituendi, De cle. pere., Conquerente, 2.29.1 981
PEREMPTORIUM Peremptorie potest quis citari in prima citatione, De dila., Dilecti, 8.8.1 590
Post peremptorium edictum potest reus citari, licet non de jure communi, De offi. deleg., Quoniam Abbas, 1.29.14 336
PERJURUS Perjurus clericus ab officio et beneficio suspendatur, vel beneficio privetur, De jurejuran, Querelam, 2.24.25 803
A perjuro non debet amplius juramentum accipi, De praesump., Litteras, 2.23.14 792
PERMUTATIO Permutari possunt res ecclesiae immobiles de scitu superioris cum rebus immobilibus laicorum, dummodo pejorem non accipiant, De rerum permu., Si princeps, 3.19.1 1133
Permutantes praebendas vel ecclesias propria auctoritate, ipsis priventur, De rerum permu., Cum olim, 3.19.8 1137
Permutari possunt inter se spiritualia ut ecclesiae et praebendae, et temporalia inter se., De rerum permu., Ad quaestiones, 3.19.6 1136
Permutationes ecclesiarum et praebendarum ex causa licentia episcopi possunt fieri, De rerum permu., Quaesitum, 3.19.5 1135
Permutari non possunt spiritualia pro temporalibus, De rerum permu., Exhibita, 3.19.9 1138
Permutationes rerum ecclesiasticarum a praedecessore factae, per successorem revocandae sunt. De rerum permu., Ut commutationes, 3.19.2 1134
Permutari non possunt mancipia ecclesiae cum mancipiis laicorum, De rerum permu., Mancipia, 3.19.3 1134
PERSONA [Persona ecclesiae idem ac rector in Anglia, De institutionibus, Cum venissent, 3.7.6] 1066
PERSONALIS Personalia rescripta vel privilegia non excedunt personam, De praesump., Mandata ecclesiastica, 3.23.6 787
Personae delictum in damnum ecclesiae redundare non debet, De excep., Cum venerabilis, 2.25.6 840
Personalis concessio cum persona finitur, realis perpetua est, ut illa quae est ecclesiae, non personae, De insti., Cum venissent, 3.7.6 1066
PERSONATUS Personatus plures in eadem ecclesia vel diversis nullus debet habere sine dispensatione Sedis Apostolicae, De praeben., Ad haec, 3.5.13; De multa, 3.5.28 1032
1049
PIGNUS Pignus recipere potest praelatus a quolibet possessore, De pig., Cum contra, 3.21.6 1145
In pignore fructus in sortem computentur, alias est usura, De pig., Cum contra, 3.21.6 1145
Impignorari non potest liber homo etiam si velit, De pign., Lator, 3.21.2 1141
Impignorare non potest praelatus bona ecclesiae pro suo facto, De pign., Ex praesentium, 3.21.3 1142
POENA Poena a jure taxata est instigenda a judice, alioquin est arbitraria, De offi. deleg., De causis,1.29.4 326
Poena secundum arbitrium judicis imponi debet, De do. et contu., Finem, 2.14.5 653
Poena spirituali tantum punienda sunt delicta clericorum, De poenis, Licet, 5.37.3 1856
Pro poena in monasterio sunt trudendi vel degradandi clerici latrocinia vel praelia exercentes, De poenis, Quod in dubiis; De poenis, 5.37.5; Tuae discretioni, 5.37.6 1857
Poena quandoque extenditur ad haeredes, De poenis, Ad aures, 5.37.10 1860
Poena pecuniaria debito soluendo apposita exigi non debet, si major pars debiti interim non solvatur, De poenis, Suam ad nos, 5.37.9 1859
Poena cum poena compensari potest, De poenis, Constitutus, 5.37.7 1858
Poena interficientis episcopum, De pae., Ad aures, 5.37.10 1860
In poenis imponendis deferendum est dignitati, De off. jud. dele., Sane, 1.29.2; Pastoralis, 1.29.28 327
362
POSSESSIO Possessionis causa coram quo tractanda sit, De fo. comp., Si clericus, 2.2.5 543
Possessionis recuperandae tempus non currit parte absente, De verb. sig., Dilecto filio, 5.40.28 1955
Possessorium et petitorium possunt in eodem negotio, et ab eodem, intentari, De causa pos. et proprie., Cum super, 2.12.4 613
In possessionem causa rei servandae mitti debet actor, donec adversarius se offerat stare juri et reddere expensas, De eo qui mit. in pos., Constitutis, 2.15.1 665
Possessionis traditionem impedit appellatio legitima, De eo qui mit. in pos., Cum venissent, 2.15.3 667
In possessionem mittendus est, adversario post citationem se absentante, nec procuratorem dimittente, De eo qui mit. in pos., Si adversarius, 2.15.4 669
In possessorio succumbens potest petitorium intentare, De causa posse. et proprie., Cum olim, 2.12.7 618
Possessio sequitur proprietatem, De sequest.,Ad hoc, 2.17.1 674
In possessionis causa fertur sententia, salvo jure proprietatis, De appel., Bonae memoriae, 2.28.51 945
Possessor est ille cujus nomine res possidetur, De praescrip., Si diligenti, 2.26.17 868
Possessor secundus citari potest per litteras contra primum impetratas si per fraudem se ingessit, De alie. judi. mut. causa facta, Ex quorundam, 1.42.1 503
In possessionem mitti debet actor causa rei servandae reo comparente nec per se nec per alium, De eo qui mittitur in posses., Si adversarius, 2.15.4 669
POLLUTIO Pollutio extraordinaria cum sorore impedit matrimonium contrahendum cum altera sorore, De eo qui cog. consan. uxo., Fraternitati, 4.13.8 1504
POSTULATIO Postulatio cassatur si postulatus interdictum non servaverit, De postu. praela.,Ad haec, 1.5.1 97
Postulationis concessio sit ex gratia, De postu. praela., Bonae memoriae no. 1, 1.5.3 101
Quia nullus ius postulato acquiritur, De postu. praela., Bonae memoriae no. 1, 1.5.3 101
Postulatio examinanda est sicut electio, De translat. epi., Licet, 1.7.4 213
Postulante majore parte indignum, potestas eligendi devolvitur ad partem minorem, De postu. praela., Gratum gerimus, 1.5.2 100
Postulatione communiter facta et superiori praesentata non potest postea variari, De postu. praela., Bonae memoriae no. 2, 1.5.4 103
Postulatio praevalet electioni quando duplo major est numerus postulantium quam eligentium, De elect., Scriptum est, 1.6.40 174
Postulatio vel electio non debet fieri per verba conditionalia, vel alternativa, ut, "Talem vel talem eligo, vel postulo," Innoc. IV in novellis, De elect., In electionibus, Sext 1.5.2 Sext
Postulari debent praelati ecclesiatum, non eligi, De postu. prael., Etsi unanimiter, 1.5.6 108
Postulationem digne cassatam renovantes privantur potestate eligendi et postulandi, De postu. prael., Gratum, 1.5.2 100
Postulatio non tenet absentibus jus habentibus in electione contemptis, De postu. prael., Bonae memoriae, no. 2, 1.5.4 103
PRAEBENDA Praebendas duas non potest quis tenere ex dispensatione archiepiscopi, De conces. praeb., Litteras, 3.8.9 1079
Praebenda vacat cum detinetur ab injusto possessore, De conces. praeb., Proposuit, 3.8.4 1070
Praebenda vacans promitti potest, non antequam vacet, De conces. praeb., Nulla, 3.8.2 1069
Praebenda non integretur scissione alterius, De praeb., Cum causam, 3.5.36 1057
Praebendae proventum quis habere potest, licet non sit canonicus, De magist., Quia nonnullis, 5.5.4 1652
Praebendam parochialem et ecclesiam annexam habens, debet in ea vicarium ponere et in ecclesia majori personaliter residere, De praeben., Extirpandae, 3.5.30 1052
Praebendarum multitudo repellit a promotione, De praeben., Cum iam dudum, 3.5.18 1036
Praebendarum numerum antiquarum non possunt canonici minuere, De consti., Ex parte episcopi, 1.2.12 28
Praebendae dividi non debent, nec praebenda carere debet qui in canonicum est receptus, De praeb., Majoribus, 3.5.8; Relatum, 3.5.9 1028
1029
Praebendam vel beneficium dans quam dare non potest, illa evicta quam potest conferre tenetur, De praeb., Inter caetera, 3.5.17 1035
Praebenda secunda recepta, prima vacat, De concess. praebend., Litteras, 3.8.9 1079
Praebenda ultra sex menses non vacet, De concess. praebend., Nulla, 3.8.2 978
De praebendarum proventibus non possunt disponere canonici in praejudicium praesentium et futurorum, De consti., Cum omnes, 1.2.6 18
Ad praebendam unam duo admittantur, De praeben., Tuae, 3.5.20 1039
De praebenda vel personatu non intelligent quando alicui provideri mandatur, sed de simplici beneficio intelligitur, De praeben.,Cum olim, 3.5.38 1059
Ad praebendam vacantem receptus ut ei provideatur cum potest, quando valet collatio alteri facta, De praeben., Dilectus filius no.1, 3.5.19 1038
Ad praebendam excommunicatus in canonicum receptus, valet receptio, De praeben., Pro illorum, 3.5.22 1041
De praebenda potest absens per alium investiri, De praeben., Accedens, 3.5.24 1044
Praebendarum proventus recipiunt studentes in theologia quinque annis praeter quotidianas distributiones, De mag., Super specula, 5.5.5; De praeb., Licet, 3.5.32 1653
1054
Praebenda altari collata per Papam praecipitur episcopo facultas conferendi illud beneficium, Innocentius IV in Novellis, De conces. praeben., cap. 2 (Sext 3.7.1?) Sext
Praebendae et beneficia vacantia in curia Romana a die vacationis: post mensem possunt conferri per quos debet, vel absentibus eis a generalibus vicariis eorum, Gregorius X in Novellis, De praeb., Statutum, Sext 3.4.3 Sext
Ex praebenda una possunt duae fieri, De praeben., Vacante, 3.5.26 1047
Si praebenda debetur alicui ratione rescripti et alteri conferatur, debet ille in canonicum recipi et sustentari quousque, etc., De praeben., Dilectus filius no. 2, 3.5.27 1048
Praebenda non vacat ubi non est distinctus numerus canonicorum, unde non tenet institutio, De praeb., Vacante, 3.5.26; Dilecto filio, 3.5.25 1047
1044
Praebendarum collatio ad quem pertineat cum ad episcopum pertinet collatio et ad capitulum et non conferent tempore debito, De conces. praeb., Postulastis, 3.8.15 1086
Praebendae integrae dari debent ubi integrari possunt, De praeb. vacante, 3.5.2 1047
Praebendarum collatio ad capitulum sede vacante non spectat, Ne se. va., Illa devotionis, 3.9.2 1089
PRAEDICATOR Praedicans excommunicatis potest eleemosynas ab eis recipere et victum, De sen. excom., Cum voluntate, 5.39.54 1927
Praedicatorum fratrum privilegium et Minorum, De exces. prael., Nimis, 5.31.16 793
Praedicatores vesci possunt his quae eis apponuntur, De Iudaeis, Quam sit laudabile, 5.6.10 1661
Praedicationem debet facere episcopus vel per se vel per alium, De offi. ord., Inter caetera, 1.31.15 414
Praedicare non licet laico cujuscunque ordinis, De haer., Sicut in uno, 5.7.14 1685
Praedicare non debent eleemosynarum quaestores, nisi, etc., De paeni. et remis., Cum ex eo, 5.38.14 1874
PRAELATUS Praelatus esse non debet regulam non professus vel secularis, De elect., Cum causam, 1.6.26 149
Praelati non committant vices suas vel ecclesias sub annuo censu, Ne prael. vi. suas, Praeterea, 5.4.1 1647
Praelati factum non praejudicat ecclesiae, De conces. praeb., Cum nostris, 3.8.6 1174
Praelati non onerent subditos exactionibus nec pluribus equorum evictionibus in visitatione, De immu. eccl., Quia plerique, 3.49.8; De censib., Cum Apostolus, 3.39.6 1407
1340
Ad praelaturam, quantumcunque [idoneus sit,] nullus seipsum praesentare debet, De jurepa., Per nostras, 3.38.26 1332
Praelatus commutationem, venditionem vel donationem facere non potest sine consensu capituli sui, De iis quae fi. a praela., Irrita, 3.10.1 1091
Praelatus negotia etiam sua de consilio fratrum debet facere, De iis quae fi. a praela., Novit, 3.10.4 1093
Praelatus de consensu capituli praesentari debet in ecclesia collegiata, nisi de consuetudine vel privilegio sibi soli competat, De iis quae fi. a praela., Ea noscitur, 3.10.6 1094
Praelati sententia subditi sui ligantur, De sen. excom., A nobis, 5.39.21 1890
Praelatus de ignorantia sua se excusare non potest, vel de ignorantia culpae subditorum, De regu. jur., Quamvis, 5.41.10 1965
Praelatus plus juris habet in concessione ecclesiae quam patronus in praesentatione, De off. le., Dilectus, 1.30.6 392
Praelatus est procurator rerum ecclesiasticarum, non dominus, De dona., Fraternitatem, 3.24.2 1156
Praelatus potest conditionem ecclesiae suae meliorare, non autem pejerare, De dona., Fraternitatem, 3.24.2 1156
Praelatus debet servare sententiam subditorum suorum, De offi. jud. ord., Ad reprimendam, 1.31.8 403
Praelati inferiorum privilegia possunt infringere, De acc., Ad petitionem, 5.1.32 1593
Praelatus cavebit ne cura animarum sub censu annuo committatur, Ne praela. vi. su., Quoniam enormis, 5.4.3 164
Praelatis maxime episcopis competentia de jure communi abbates nec dare, nec indulgentias aut publicas paenitentias concedere, possunt, De exces. praela., Accedentibus, 5.31.12 1790
Praelati judicium ferri candentis facere non debent, nec interesse, nec auctoritatem praestare, De exces. praela., Ex litteris, 5.31.12 1786
Praelatis repellitur ludus et usura, De exces. praela., Inter dilectos, 5.31.11 1788
Praelatum suum negans clericus et vadens ad judicem saecularem, privetur beneficio, De exces. praela., Gravem, 5.31.15 1793
Praelatus tenetur subditum licentiare ad austeriorem religionem, De reg., Licet quidam, 3.31.18 1249
Praelati non debent interesse corporali punitioni alicujus, De excess. praela., Ex litteris, 5.31.12 1786
Praelato restituatur subditus inobediens, De sen. et re jud., Sententia, 2.27.1 875
Praelaturam amittat qui ad ordines promoveri non potest, De aeta. et quali. ord., Ut abbates, 1.14.1 264
PRAEPOSTERATIO Praeposteratio in rescriptis juris communis varietatem non inducit, De rescript., Causam, 1.3.18 49
PRAESCRIPTIO Preaescriptio non valet absque bona fide et conscientia et justo titulo et maxime rerum ecclesiasticarum, De praescr., Quoniam omne, 2.26.20; Vigilanti, 2.26.5; Si diligenti, 2.26.17; Veniens, 2.26.19 874
856
868
872
Praescriptio quae sine peccato servari non potest, non valet, De praescr., Veniens, 2.26.19 872
Praescriptionem non inducit longa usurpatio, De praescr., Causam, 2.26.7 857
Praescriptio nisi quadraginta annorum non currit contra ecclesiam, sed contra Romanam ecclesiam nisi centum annorum, De praescr., Illud, 2.26.8; Ad audientiam, 2.26.13 858
861
Nec currit praescriptio sede vacante, De praescr., De quarta, 2.26.4 855
Praescriptionem elidit interruptio, De praescr., De quarta, 2.26.4 855
Praescriptio non currit contra obedientiam, De praescr., Cum non liceat, 2.26.12 860
Praescriptio non currit contra constitutionem episcoporum et contra visitationem et procurationem eis debitam, De praescr., Accedentes, 2.26.11; Cum ex officii, 2.26.16 860
867
Praescriptio non currit tempore schismatis, De praescr., Cum nobis, 2.26.14 864
Praescribens in nullo habeat conscientiam rei alienae, De praescr., Quoniam omne, 2.26.20 874
Praescriptio potest esse de uno articulo et non de alio, De praescr., Auditis, 2.26.15; Cum olim, 2.26.18 864
871
Super praescriptione possunt restes produci, De praescr., Illud, 2.26.8 858
Praescribere non potest laicus decimas, nec detinere, De praescr., Causam, 2.26.7 857
Praescriptio currit post privilegium et arbitrium in casu, De praescr., Cum olim, 2.26.18 871
Praescriptio omnem actionem excludit, De praescr., Ad aures, 2.26.6 857
Praescribere potest abbas ius episcopale, De praescr., Auditis, 2.26.15 864
Praescriptionem interrumpit synodalis proclamatio, De praescr., Sanctorum, 2.26.3 855
Praescriptio annorum secundum jura antiqua, modo quadraginta, De praescr., Sanctorum, 2.26.3 855
Praescriptio canonica titulis probetur, De decimis, Dudum, 3.30.31 1233
Praescriptio non currit tempore hostilitatis, De decimis, Ex transmissa, 3.30.23 1225
PRAESENTATIO Praesentare non potest abbas sine capitulo, De iis quae si. a praela., Ea noscitur, 3.10.6 1094
PRAESUMPTIO Praesumitur quilibet bonus nisi probetur contrarium et quod nemo sit immemor suae salutis, De praesump., Dudum, 2.23.16; Cum in juventute, 2.23.15 796
794
Praesumptio quandoque inducit purgationem, et qualis, De purg. cano., Si quis de gradu, 5.34.4 1737
Ex praesumptione violenta potest ferri sententia quandoque, quia quandoque pro certitudine habetur, De praesu., Litteris no. 1, 2.23.12; Nullus dubitat, 2.23.4; Illud quoque, 2.23.11; Tertio loco, 2.23.13 791
786
789
791
Ex praesumptionibus multis inducitur sufficiens probatio, De praesu., Tertio loco, 2.23.13 791
Tamen ex vehementi praesumptione haeresis non debet quis condemnari, De praesu., Quia verisimile, 2.23.10 789
Contra praesumptionem verisimilem inducuntur testes, De praesu., Quia verisimile, 2.23.10 789
PRECARIAE Precariae de quinquennio in quinquennium renoventur, De prec., Precariae, 3.14.1 1116
Precarium quandiu utendum est et quando solvitur, De prec., Precarium, 3.14.3 1117
Precariae in damnum ecclesiae factae possunt a successoribus revocari, De prec., Precariae, 3.14.1 1116
PRESBYTER Presbyter non celebret vase ligneo, nec de fermentato, nec sine aqua et igne et plus apponat de vino quam de aqua, De celebra. missa, Litteras, 3.41.14; Perniciosus, 3.41.13 1380
1379
Presbyter aliquid emens de bonis ecclesiae eidem relinquat, nec in fraudem nomine suo sive alieno de bonis ecclesiae emere potest, De pecul. cler., Presbyter, 3.25.2; Inquirendum, 3.25.4 1167
1167
Presbyteris debet competens beneficium dari, De praeb., Extirpandae, 3.5.30 1052
Presbyter clericum secum habeat, sine quo celebrare non potest, De vita et honest. cleri, Ut quisque, 3.1.3 992
Presbyteri officium est praedicare, De statu mona., Quod Dei timorem, 3.35.5 1294
Presbyteri occisi paenitentia qualiter percipienda, De poenis, Presbyteri interfecti, 3.37.2 1856
Presbyteri duobus digitis amissis non celebret, De cler. aegro., Presbyter, 3.6.2 1060
Presbyter res ecclesiae non impignoret, nisi justa de causa, De pig. ,Nullus, 3.21.1 1141
Presbyterum interficientis poena, De paenit. et remis., Quia presbyterum, 5.38.2 1864
Presbyter non jeiunus celebrans privetur beneficio, De accu., Si constiterit, 5.1.12 1578
PRINCEPS Princeps non solum per se, sed per alium potest jura statuere, In prooemio 1
Princeps contra alium causam habens potest deponere coram Papa, De jud., Novit ille, 2.1.13 531
PRIVILEGIUM Privilegium de dictis quandoque extenditur ad futura, De privil., Quia circa, 5.33.22 1824
Privilegiati tandiu gaudent privilegiis quamdiu servant ea quae sunt suae professionis, De ver. sig., Abbate, 5.40.25 1948
Privilegium allegans juri praescriptionis renuntiasse videtur, De praescrip., Veniens, 2.26.19 872
Privilegium obscurum non probat, De praescrip., Auditis, 2.26.15 864
Privilegio renuntiari potest et est differentia privilegiorum, De privi., Quidam, 5.33.32; Ex parte, 5.33.18 1834
1822
Privilegia extenduntur tantum ad ea quae in eis continentur, De privi., Ex parte, 5.33.18 1822
De privilegiis concesso quod plus est, conceditur quod minus, De decimis., Ex parte, 3.30.10 1218
Per privilegium generale juri episcopali non derogatur, De privi., Consultationi, 5.33.33 1834
Privilegium non potest concedi monasterio antequam fuerit ibi canonica facta institutio, De eccl. aedifi., Ad audientiam, 3.48.3 1399
In privilegiis ratione alicuius dignitatis potest ferri sententia ratione alterius beneficii, De privileg., Cum capella, 5.33.15 1819
Privilegiorum generalium explanatio, De priv., Ut privilegia, 5.33.24 1827
Privilegium potest radi. et valebit postea, De fide instru., Ex litteris, 2.22.3 768
Privilegia possunt etiam laici conferre ecclesiis, De rebus eccle. non alie., Cum laicis, 3.13.12 1115
Privilegium personale ad jus commune trahi non debet, De concess. praeben., Constitutus, 3.8.11 1082
Privilegio suo potest quis renuntiare, De privil., Si de terra, 5.33.6 1807
Privilegia stricti juris sunt, De privil., Porro, 5.33.7 1807
Privilegium per surreptionem obtentum non valet, De sen., Cum olim, 2.27.12 882
Privilegium non revocatur per rescriptum ubi non mentio de ipso, De praescrip., Veniens, 2.26.19 872
Privilegii innovatio fieri non debet si contradictio sequatur, De confir. uti., Cum dilecta, 2.29.4 984
Privilegii amissionem per testes probanti credi debet, De privileg., Cum olim, 5.33.12 1812
Contra privilegium facientes sibi praejudicant, De praeben., Pro illorum, 3.5.22 1041
Privilegia concedat episcopus de consilio fratrum, De iis quae fiunt a praela., Quanto, 3.10.5 1093
Privilegio spirituali gaudet ecclesia Romana, De praescri., Cum vobis, 2.26.14 864
Privilegium dantis intentio servanda est in dubiis, De deci., Suggestum, 3.30.9; Ex multiplici, 3.30.3 1217
1214
Privilegii abutitur potestate clericus post admonitionem episcopi clericalia non exercens, De sen. excom., Contingit no.2, 5.9.45 1917
Privilegio abutitur qui potestatem in injuriam dioecesani plus debito extendit, De privi., Tuarum, 5.33.11 1810
Privilegio abutitur qui extendunt ultra intentionem dantis privilegia, De privi., Ut privilegia, 5.33.24 1827
Privilegium debet intelligi ut aliquid indulgeat, De privi., Quoniam, 5.33.21 1824
Privilegium libertatis non potest revocari, De fo. comp., Si diligenti, 2.2.12; De se. et re ju., Suborta, 2.27.21 505
897
Privilegium amittur ratione delicti, De haer., Ad abolendam, 5.7.9 1672
Privilegium vim habet statim postquam ad notitiam illorum quibus datur pervenerit, Innocentius IV, in Novelli
Privilegium lite pendente impetratum nisi mentio de hoc fiat, non valet, De testi., Causam no. 2, 2.20.19 714
Privilegium et consuetudo derogant juri communi etiam in criminibus, De fo. com., Cum contingat, 2.2.13 551
Privilegium capitis membrum non eximit, De privil., Ex ore, 5.33.17 1820
Privilegium non datur nisi urgente ratione inspecta, De privi., Sane, 5.33.9 1803
Privilegium sine exceptione concessum extenditur ad praeterita et futura, De privi., Quia, 5.33.29 1832
Privilegium semper concedendum est sine alterius injuria vel praejudicio, De privi., Pastoralis, 5.33.19 1822
Privilegium religiosorum extenditur tantum ad seipsos, et non ad familiares, De privi., Quod nonnullis, 5.33.25; Quidam, 5.33.32 1827
1834
Contra privilegium Papae sententia lata non tenet, De privi., Dudum, 5.33.31 1834
Privilegii veritas perpenditur in bulla, charta, et littera, De privi., Cum olim no. 1, 5.33.12 1812
Per privilegii innovationem tantum vetus jus renovatur, De privi., Ex parte no. 3, 5.33.27 1831
Privilegium non datur in praejudicium ecclesiae, De eccl. aedifi., Cum dicat, 3.48.2 1399
Privilegium non tenetur quis mittere ad judicem si timetur de ipsius amissione, De fid. inst., Accepimus, 2.22.4 768
Privilegium clericorum non a laicis judicari debet, De fo. comp., Nullus, 2.2.2 542
Sed laicos coram judicibus ecclesiasticis clerici possunt convenire, De fo. comp., Si clericus, 2.2.5; Cum sit, 2.2.8 543
545
Privilegio clericali renuntiari non potest, De sen. et re ju., Suborta, 2.27.21 893
Privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate, De priv., Tuarum, 5.33.11 1810
Privilegium non excusat ubi periculose delinquitur, De priv., Tuarum, 5.33.11 1810
Privilegium non amittitur si intra quinquaginta annos quis eo non utatur, De praescri., Ad audientiam, 2.26.13 861
In privilegium fraternitatis recepti si proprietatibus non renuntiaverint, a subjectione dioecesani non absolvuntur, De pri., Cum et plantare, 5.33.3; Quidam, 5.33.32 1804
1834
Privilegio centum annorum gaudet ecclesia Romana in praescriptionibus, De praescrip., Ad audientiam, 2.26.13 861
Contra privilegium semel faciens, perdit illud, De constit., Cum accessissent, 1.2.8 20
Privilegium Cister. de deci. non solvendis qualiter se extendit, De deci., Ex parte no. 1, 3.30.10 1218
De privilegio Papae solus ipse habet judicare, De jud., Cum venissent, 2.1.12 530
Privilegium personale non excedit personam, De praesum., Mandata, 3.23.6 787
Privilegium contra concilium non valet nisi de eo faciat mentionem, De capel. mon., Ex parte, 3.37.3 1314
Privilegium conservare tenentur episcopi sub poena, De privi., Dilecti filii, 5.33.4 1806
Privilegium amittit suo tempore non utens, De privi., Si de terra, 5.33.6; De privi., Accedentibus, 5.33.15 1807
1818
Privilegia specialia non potest quis propria auctoritate sibi assumere, De privi., Sane, 5.33.9 1809
Privilegium sequens non praejudicat primo, nisi de eo faciat mentionem, De privi., Dudum, 5.33.31 1834
Propter crimen enormem clericus cadit a privilegio in his casibus, De jud., Cum non ab homine, 2.1.10 529
Clericus cadit a privilegio temerarie occupans ecclesiam Romanam, De elect., Licet, 1.6.6 113
Clericus cadit a privilegio cadens in haeresim, De haer., Ad abolendam, 5.7.9 1672
Clericus cadit a privilegio contrahens cum vidua vel corrupta, De cler. conjug., Joannes, 3.3.7 1202
Clericus cadit a privilegio suspectus de furto, De deposito, Gravis, 3.16.1 1119
Clericus cadit a privilegio si statim repercutit[ur], De sen. excomm., Si vero no. 1, 5.39.3 1877
Clericus cadit a privilegio si admonitus non deponat arma, De sen. ex comm., In audientia, 5.39.25; De sen. ex comm., Perpendimus, 5.39.25 1892
1891
Clericus cadit a privilegio turpiter inventus agens cum personis quae exprimuntur, De sen. ex comm., Si vero no. 1, 5.39.3 1877
Clericus cadit a privilegio ratione disciplinae castigatus, De sen. ex comm., Cum voluntate, 5.39.44 1927
Clericus cadit a privilegio si in minoribus ordinibus contrahat, [et] tenetur dominis saecularibus, De cler. conju., Ex parte, 3.4.9 1013
Clericus cadit a privilegio degradatus, De verb. sig., Novimus, 5.40.27 1953
Clericus cadit a privilegio admonitus saecularia negotia non postponens, De vi. et ho. cle.,Ex litteris, 3.1.16 1000
Clericus post trinam admonitionem arma deferens [perdit privilegium clericale], De sen. excom., In audientia, 5.39.25 1892
[Clericus non in tonsura nec vestitu clericaliter vivens, perdit privilegium clericale], De sen. excom., Contingit no. 2, 5.39.45 1917
PROBATIO Probatio constat ex duobus, De ver. sig., Forus, 5.40.10 1934
Probatio contra probationem legitimam non est admittenda, De proba., Juravit, 2.19.6 684
Probatio debet esse certa, clara et non dubia, De proba., Juravit, 2.19.6 684
Probatio non exigitur in notoriis, De cohabi. cle., Tua nos, 3.2.8 1006
Probanda est objectio: quia non sufficit tantum objicere, De sen. et re jud., Cum J. et A.., 2.27.22 899
Probatio dubia non fecit fidem, De condi. apposi., Per tuas, 4.5.6 1469
Probatio affirmativa praevalet negativae, De prob., Ad nostram, 2.19.12 697
Quae ad probationem singulorum non prosunt, multa simul collecta prosunt, De prob., Cum causam, 2.19.13 698
Probatio virginitatis per aspectum praevalet juramento viri, De prob., Proposuisti, 2.19.4 683
Probatio sufficiens fit ex multis praesumptionibus, et ex fama, De testi., Praeterea, 2.21.7 762
Probanda est objectio excommunicationis intra octo dies, Innocentius IV in Novellis, De exce., Pia, Sext 2.12.1 Sext
Non probante actore reus absoluitur, De cau. poss., Cum ecclesia, 2.12.3 609
Probationibus aequalibus existentibus absolvitur reus nisi in libertate, De probationib., Ex litteris, 2.19.3 681
Probare tenetur praescriptionem ipsam objiciens, De probationib., Ex litteris, 2.19.3 681
Probationi accusantium consanguinitatem in matrimonio, plus standum quam defendentium, De proba., Juravit, 2.19.6 684
In probationis defectu ponatur juramentum, De prob., Sicut consuetudo, 2.19.2 681
Probatur crimen per confessionem quandoque, De resti. spoli., Cum ad sedem, 2.13.15 640
Probatur crimen per evidentiam, ut nulla possit tergiversatione celari, De cohab. cleri., Vestra, 3.2.7; Tua, 3.2.8 1004
1006
Probatur crimen per famam, De proba., Sicut, 2.19.2 681
Probatur crimen per instrumentum, De fide. instru., Scripta, 2.22.2 767
Probationis tempus quare concessum religiosis, De regu., Ad apostolicam sedem, 3.31.16 1247
PROCESSUS Processus contra formam juris vel rescripti non valet, tamen potius est procedendum secundum formam juris quam etc., De offi. judi. deleg., Ex parte, 1.29.12; et De rescrip., Cum dilecta, 1.3.25 335
56
PROCURATIO Procuratio habet visitationem annexam etiam personalem, alias non potest peti: quae tamen secundum facultatem ecclesiae facienda est, vel secundum consuetudinem loci, De censibus, Cum apostolus, 3.39.6 1340
Procurationis nomine praelati inferiores et superiores tempore visitationis absentes vel praesentes nec pecuniam nec munera, sed solam sustentationem debent recipere, Grego. X in Novellis, Sext, De censibus, Exigit, 3.20.2 Sext
Recipientes intra mensem duplum debent restituere sine aliqua liberalitate vel remissione dantium: alioquin superiores quantumcunque magni ab ingressu ecclesiae sint interdicti, inferiores vero ab officio et beneficio quousque restituant sunt suspensi, Sext, De censibus, Exigit, 3.20.2 Sext
Procurari debet archiepiscopus ab omnibus ecclesiis quas visitat, De praescriptio., Cum ex officii, 2.26.16; De censi., Sopitae, 3.39.14 867
1346
Procuratio non est petenda in grangiis monachorum, De censi., Auctoritate, 3.39.27 1358
Procurationem etiam tenetur facere ecclesia quantum cun que per episcopum exempta in visitatione, De censi., Cum venerabilis, 3.39.21 1354
Et monachi tenentur dioecesano, De censi., Venerabili, 3.39.24 1356
Nec etiam praescriptio currit contra hoc, De censi., Venerabili, 3.39.24 1356
In procurationibus constituendis requiritur voluntas patroni ecclesiae, De censi., Quanto creatori, 3.39.16 1347
Procurandi sunt legati et nuntii Papae ab omnibus, nisi specialiter sint exempti, De praescri., Accedentes, 2.26.11; De censi., Cum instantia, 3.39.17 860
1348
De procurationibus ecclesiarum noviter conversarum nota formam, De censi., Super eo, 3.39.22 1355
PROCURATOR Procurator debet habere in causa litteras de rato, De jura. calum., Cum causam, 2.7.6 588
Procuratoris falsi exceptio post sententiam latam non tenet, De proc., In nostra, 1.38.4 461
Procurator ab excommunicatis constitutus an admittatur, De proc., Consulti, 1.38.15 474
Procuratoris confessio obest domino, De postu., Clerici, 1.37.1 454
Procuratoris negligentia non debet obesse domino, De resti. in integ., Cum venissent, 1.41.2 487
Pro procuratoris absentia non est dominus puniendus, Ut lit. non contest., Ad hoc, 2.6.1 567
Procurator illud solum potest quod sibi committitur, De elec., Innotuit, 1.6.20 131
Procuratores duo possunt constitui in una causa, De procu., In nostra praesentia, 1.38.4 461
A procuratore litterae impetratae post renuntiationem mandatae non valent, etiam si dominus vellet, De rescrip., Ex parte decani, 1.33.3 72
Procuratorem constituere nullus cogit in gravibus, De proc., Querelam, 1.38.2 459
Procurator non admittitur in causa criminali, De accu., Veniens, 5.1.15 1581
Propter procuratoris contumaciam potest dominus excommunicari, Ut lit. non contest., Ad hoc, 2.6.1 567
Procuratores praelatorum in conciliis ad tractatum sunt admittendi, De iis quae fi. a prael., Etsi membra, 3.10.10 1099
Procurator excommunicatus non admittitur, De prob., Post cessionem, 2.19.7 685
Procurator datus ad unum, aliud impetrans non praejudicat domino, De offi. jud. dele., Cum olim, 1.29.32 369
Procuratorem mandatum revocans in dispendium adversarii, condemnatur in expensis, De procur., Auditis, 1.38.7 466
De procuratoribus pluribus datis qui prior est tempore, potior est jure, De procur., Non injuste, 1.38.14 473
Procurator non tenetur appellationem prosequi nisi velit, De procur., Non injuste, 1.38.14 473
Procuratoris primi factum si no ratificat secundus non recipitur nisi etc., De procur., Alia, 1.38.1 457
PROFESSIO Professione in omni semper intelligitur excepta Papae auctoritas, De vita et hone. cleric., Deus qui, 3.1.11 996
Ante professionem exiens libere potest redire ad statum pristinum, De regula. et transeun., Super eo, 3.31.9 1242
Professo licet transire ad statum superiorem religionis, tamen licentia petita a suo praelato, etc., De regula. et transeun., Sane, 3.31.10 1243
PROHIBITIO Prohibentur multa, quae tamen si fiant obtinent firmitatem, De regul., Ad apostolicam, 3.31.16 1247
Prohibitum intelligitur quandoque quod non invenitur expressum, De transla. praela., Inter corporalia, 1.7.2 212
Contra prohibitionem superioris factum irritandum est, De jure patr., Cum dilectus, 3.38.28 1333
PROMISSIO Promissio non infringitur cum in meliora commutatur, De jureiu., Pervenit no.2, 2.24.3 797
Promissio side vel juramento firmata non tenet conditione non servata apposita in forma juramenti, De jureiu., Pervenit no.2, 2.24.3 797
In promisso etiam juramento firmato semper excipitur auctoritas majoris, De jureiu., Venientes, 2.24.19 811
Promissio de ecclesia vacante non valet, De conces. praeben., Cum dilecta, 3.8.16 1087
Promissio ecclesiae causa obsequii est simoniaca, De sim., Cum essent, 5.3.12 1611
PROMOTIO Promotio impeditur propter defectum scientiae, De elec., Congregato, 1.6.53 195
Promovens indignum punitur sicut et promotus, De elec., Nihil est, 1.6.44 183
Promotionem gravat macula in oculo, De corp. vit., Cum de tua, 1.20.2 299
Promotum dejicit homicidium et simonia, De acc., Inquisitionis, 5.1.21 1590
PROPRIETAS Proprietas sicut et castitas a Deo annexa est regulae monachi, quod nec Papa dispensare potest, De sta. mo., Cum ad monasterium, 3.35.6, in fine 1295
PROTESTATIO Protestatio fit ne alteri praejudicetur in jure suo, De sen., Suborta, 2.27.21 897
Factum contra protestationem, non valet, De consti., Cum accessissent, 1.2.8; De iis quae vi metus., Perlatum, 1.40.1 20
477
PROVISIO Provisio Papae de simplici beneficio non extenditur ad dignitatem, De praeben., Cum olim, 3.5.38 1059
PUBERES Puberes unde dicantur et quando efficiantur et qualiter per aspectum corporis cognoscantur, De despon. impube., Puberes, 4.2.3 1446
Quando possunt peccare mortaliter, De delict. pue., Pueris, 5.23.1 1760
PUBLICATIO Publicato scrutinio non possunt electores variare vota sua, De elect., Publicato, 1.6.58 208
Post publicationem restium possunt alii testes induci dum praelatus inquirit de crimine, De test., Cum clamor, 2.20.53 754
Publicatis attestationibus non sunt iterato interrogandi testes nisi, etc., De test., Per tuas, 2.20.48 750
Et nisi in favorem matrimonii, De test., Constitutus, 2.20.30 724
PUER Pueris non committatur cura animarum, De aeta. et qua., Ex ratione, 1.14.2 264
Pueri reputantur intra 14 annos, De deli. pue., Referente, 5.23.2 1760
PURGATIO Purgatio propter infamiam indicenda est, De acc., Cum oporteat, 5.1.19 1588
In purgatione deficiens, pro convicto habetur, De purg. can., Inter, 5.34.10 1841
Purgari debet ibi ubi est infamatus, De accu., Accedens, 5.1.23 1594
In purgatione super simonia forma jurandi, De simo., Quoties, 5.3.5 1607
In purgatione deficiens, vel eam non subire volens, idem est quantum ad poenam, De coha. cle., Tua, 3.2.8 1006
In purgationem deficientis poena, De purg. cano., Cum P., 5.34.7 1838
In notoriis non est indicenda purgatio, sed debet fieri condemnatio, De purg. cano., Cum dilectus, 5.34.11 1843
In purgatione admittendae sunt vicinae personae et honestae, De purg. cano., Cum dilectus, 5.34.11 1843
Purgare debet se religiosus cum sui ordinis hominibus, De purg. cano., Cum P., 5.34.7 1838
Purgare se tenentur moniales cum sunt infames, De purg. cano., Moniales, 5.34.3 1836
Purgatio indicenda est clerico suspecto, De purg. cano., Si quis, 5.34.2 1836
Purgare se compelluntur laici infamati, De purg. cano., Nos inter, 5.34.6 1838
Purgare nemo se tenetur nisi de illo de quo est infamatus, De purg. cano., Accepimus 5.34.16 1948
Purgatio indicenda est infamato deficientibus accusatoribus et testibus, nisi appellaret, De purg. cano., Nos inter, 5.34.6 1838
Compurgatores quales sint, De pur. ca., Cum P., 5.34.7 1838
Et quid jurare debeant, De pur. ca., De testibus, 5.34.13 1844
Purgatio per ferrum candens et similia interdicitur, De purg. vulg., Dilecti filii, 5.35.3 1851
Purgatores sunt stricte examinandi sicut testes, De purg. cano., Constitutus, 5.34.9 1840
Purgatores scire debent vitam et conversationem ipsius purgandi, De purg. cano., Cum P., 5.34.7 1838
Purgatio nulla est quod quis confessus est et recepit paenitentiam et ideo dicit se immunem, De purg. cano., Accepimus, 5.34.16 1848
A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | Z