Corpus Juris Canonici (1582) UCLA Digital Library Program


Margarita Decretalium

Index to the decretals of the Liber Extra

Margarita Decretalium Libellus admodum singularis omnes flosculos in ipsarum Decretalium textibus reconditos secundum alphabeti ordinem explicans

A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | Z
The Entire Margarita Decretalium
Head Word Full Phrase 1582 edition
DAMNUM Damnum dedisse videtur qui occasionem damni dat, De injur. et dam. da., Si culpa, 5.36.9 1854
Damno facto per antecestorem non obligatur successor si est in damnum ecclesiae factum, De praeca., De praecariis, 3.14.2 1116
In damnum ecclesiae alienata sunt revocanda, De reb. eccle. alie., Ad audientiam, 3.13.9 1113
Damnum faciens non excusatur ignorantia, si scire debuit, quin teneatur satisfacere, De inju., Si culpa, 5.36.9 1854
DEBITOR Debitor plus obligatur si alteri quam creditori solvit, De jurejur, Ea te, 2.24.22 815
Pro debitis solvendis potest episcopus beneficium retinere, De fidejus., Pervenit, 3.22.2 1148
Pro debitis alienis ecclesia non gravetur, De do., Fraternitatem, 3.24.2 1156
Debita patris solvat filius, et praelati praedecessorum suorum, De sol., Ad hoc, 3.23.1 1152
Debitor excommunicatus debet absolvi si non potest solvere praestita cautione quod solvat cum potest, De sol., Odoardus, 3.23.3 1154
Debiti injusti solutio per debitorem probari debet, De sol., Is qui, 3.23.4 1155
Debito pro majori parte soluto non debet poena exigi si aliud non potest solvi, De poenis, Suam, 5.37.9 1859
Debitor tenetur liberare fidejussorem ab omni obligatione, De fidejus., Constitutus, 3.22.3 1150
Indebite exactum, licet ex consuetudine, non est solvendum, De exces. praela., Sane, 5.31.5 1783
Ad debita solvenda quattuor menses concessuntur, De offi. dele., Quaerenti, 1.29.26 354
DECEPTI Deceptis et non decipientibus jura subveniunt, De rerum permu., Cum universorum, 3.19.8 1137
DECESSUS Decessus alicujus non impedit quin de statu ejus cognosci possit, De haer., Si quis episcopus, 5.7.5 1670
DECIMAE Bigamus ad sacerdotium promoveri non potest, De biga., Ut bigami, 1.21.1 1216
1230
Decimae statim solventur collectis fructibus ante solutionem mercedis mercenariorum, De deci., Cum homines, 3.30.7 1216
A decimarum solutione nemo absolvi potest per principem, De deci., Tua no. 2, 3.30.26 1227
Decimae dandae sunt de omnibus rebus licite acquisitis, De deci., Ex transmissa, 3.30.23 1225
Ad decimas dandas omnes tenentur, De deci., A nobis, 3.30.24 1226
Decimas detinens laicus careat sepultura ecclesiastica, De deci., Prohibemus, 3.30.19 1223
Decime dentur ecclesiae illi in cujus parochia sunt praedia, tamen antiqua tenere possunt, De paro. et alie. paro., Significavit, 3.29.5 1212
Decimae jure haereditatis teneri non possunt, De deci., Ad haec, 3.30.15 1221
Decimae debentur divina constitutione, De deci., Tua no. 2, 3.30.26; et Parochianos, 3.30.14 1227
1220
Decimae non debet retineri propter malitiam clericorum, De deci., Tua nobis no. 2, 3.30.26 1227
Decimae dandae sunt de diversis seminibus etiam unius agri, De deci., Ex parte no. 1, 3.30.10 1218
Decimae sunt dandae de omnibus bonis, de apibus, et omni fructu terrae, De deci., Non est, 3.30.22 1224
Decimae pertinent ad ecclesiam prochialem de jure coni, De deci., Cum contingat, 3.30.29 1231
Decimas non tenentur dare Cistercienses, Hospitalarii, et Templarii, de terris quas propriis manibus et sumptibus colunt, De deci., Ex parte no. 1, 3.30.10 1218
De terris tamen quas tradunt aliis excolendas, tenentur ad decimas, De deci., Nuper, 3.30.34; et Licet, 3.30.11 1236
1219
Decimae debentur in signum universalis dominii. Item sunt tributa egentium animarum, De deci., Tua nobis, no. 2, 3.30.26 1227
Ad decimas persolvendas sunt compellendi laici per censuram ecclesiasticam, si nolint persolvere, De deci., Tua nobis, no. 2, 3.30.26 1227
A decimarum solutione non excusat concessio ad firmam, De deci., In aliquibus, 3.30.32 1235
In decimis solvendis consuetudo approbata servanda est, De deci., Cum sint, 3.30.18 1222
Decimarum solutio praecedit exactiones tributorum et censuum, De deci., Cum non sit in homine, 3.30.33 1235
Decimae possunt locari quibuscunque, De locato et conducto, Vestra, 3.18.2 1129
In decimis bene habet locum compositio, De deci., Suggestum est, 3.30.9 1217
Decime solvendae sunt de terris quae olim pascuosae, nunc frugiferae sunt, et de fundo ubi steterunt olim domus, De deci., Suggestum est, 3.30.9 1217
Decimas non tenetur solvere mercator nisi deductis expensis suis, De deci., Pastoralis, 3.30.28 1230
Decimas tenentur clerici de patrimonio solvere, De deci., Novum, 3.30.2 1214
In decimis non deducuntur expensae pro fructibus percipiendis, vel rebus reservandis factae, De deci., Cum homines, 3.30.7 1216
Decimas tenentur Judaei solvere de terris, quas tenent colendas, De deci., De terris, 3.30.16 1221
Decimas non recipiat ecclesia in alieno episcopatu, De deci., Cum sint, 3.30.18 1222
Decime cum conceduntur de majoribus conceduntur et de novalibus percipendis, De deci., Ex parte no. 2, 3.30.21 1224
Decimae non recipiantur a manu laici, Privileg., Cum et plantare, 5.33.3 1804
Decimae bene recipiuntur a laico de consensu episcopi, De decimis., Dudum, 3.30.31 1233
Decimas alterius ecclesiae a laico detentas, alius in pignus non recipiat, De decimis., Interdicimus, 3.30.35 1237
Decimas de hortis suis Fratres Praedicatores et Minores solvere non tenentur, De exces. prael., Nimis iniqua, 5.31.16 1793
Decimae datae feudum revocentur, De iis que fiunt a praela., Cum apostolica sedes, 3.10.7 1095
Decimas laico concedens deponatur; idem de ecclesiis et oblationibus, De deci., Quamuis, 3.30.17 1221
Decimarum transactio debet fieri de consensu episcopi vel Papae, alias non valet, De transactio., Statuimus, 1.36.2; et Veniens, 1.36.8 445
450
DELEGATUS Delegatus potest esse arbiter in causa sibi commissa, De praesump., Litteras, 2.23.14 [non pertinet] 792
Delegatus pont exequi jurisdictionem suam per annum integrum, De offi. et po. judi. dele., Quaerenti, 1.29.26 354
Delegatus major est ordinario in causa sibi commissa, De offi. et po. judi. dele., Sane no. 2, 1.29.11 334
Delegatus potest committere vices suas suo conjudici vel alteri, De offi. et po. judi. dele., Quamuis, 1.29.6 331
Delegatus potest excommunicare contumacem, De offi. et po. judi. dele., Quaerenti, 1.29.26 354
Delegatus potest committere vices suas non in arduis casibus, De offi. et po. judi. dele., Si pro debilitate, 1.29.3 328
Delegatus praedicationem crucis sibi commissam, sive dispensationes, absolutiones, poenitentiarum injunctiones non potest alteri committere, De offi. et po. judi. dele., Quoniam apostolica sedes, 1.29.43, ยง Caeterum 385
Delegatus potest coercere quemlibet suam jurisdictionem impedientem, De offi. et po. judi. dele., Praeterea, 1.29.5 330
Delegatus per negligentiam vel malitiam suam amittit jurisdictionem, De offi. et po. judi. dele., Quoniam, 1.29.43 385
Delegatus eamdem habet potestatem vel jurisdictionem in principali et accessorio, De offi. et po. judi. dele., Quoniam, 1.29.43 385
Delegatus generalis non habet potestatem super causa delegata alteri specialiter, De offi. delega., Studuisti, 1.30.2 388
Delegatus debet supersedere, et de non delegatis se non intromittere, De rescri., Super litteris, 1.3.20 52
Delegatus potest esse testis in causa sibi commissa si judicandi officium non assumat, De testi., Dilecto filio, 2.20.40 740
Delegatus potest alteri causam committere prout vult, De offi. et pote. judi. deleg., Super quaestionum, 1.29.27 355
Delegatus committens alteri vices suas decaetero se non intromittet, si ex toto commisit, De offi. et pote. judi. deleg., Super quaestionum, 1.29.27 355
Delegatus debet sequi mentem delegantis, De offi. et pote. judi. deleg., Sane no. 2, 1.29.11 334
Delegatus non potest committere alteri causam appellatione remota, De offi. et pote. judi. deleg., Super quaestionum, 1.29.27 354
Delegatus debet esse viginti annorum, nisi partes scienter consentirent in eum qui xviii annum transcendisset, alias facta delegatio ab alio quam a principe non teneret, De offi. et pote. judi. deleg., Cum vigesimum. 1.29.41 384
Delegatus potest dare judicem, De offi. et pote. judi. deleg., Pastoralis, 1.29.28 362
Delegatus potest compellere subdelegatum ad recipiendum vices suas: tamen defert pro qualitate personarum, De offi. et pote. judi. deleg., Pastoralis, 1.29.28 362
Delegatus non procedat in causa sibi commissa, si litterae prioribus litteris opponuntur de eis mentionem continentes, De offi. et pote. judi. deleg., Sane no. 1, 1.29.2 327
Delegatus puniat contumaces poena statuta: alias si non sit, pro qualitate puniat culpae, De offi. et pote. judi. deleg., Praeterea, 1.29.5 330
Delegatus recipiens causam, simul recipit potestatem omnium ad causam pertinentium, De offi. et pote. judi. deleg., Suspicionis, 1.29.39 381
Delegatus officio suo functus cum sententiam executioni mandavit, expirat auctoritas sua, De offi. et pote. judi. deleg., Ex litteris, 1.29.29 366
Quando terminus praefixus delegati transit, non prolongetur, De offi. et pote. judi. deleg., De causis, 1.29.4 329
Delegatus potest sententiam suam demandare executioni, et debet, si ordinarius non vult vel non potest, De offi. et pote. judi. deleg., Significasti, 1.29.7 331
Delegatus potest ordinario executionem mandare, De offi. et pote. judi. deleg., Ex litteris, 1.29.29 366
Et debet exequi, nisi Papa aliud vel aliter committat, De offi. et pote. judi. deleg., Si quando, 1.29.8 332
Delegatis commissa causa expressis nominibus locorum, non personarum, uno mortuo, successor ejus in dignitate potest in causa cum alio sententiare, De offi. et pote. judi. deleg., Quoniam abbas, 1.29.14 336
Delegatus non potest aliquem invitis ordinariis instituere, De offi. et pote. judi. deleg., Super eo, 1.29.15 337
Delegatis duobus causa commissa, unius sententia sine altero non tenebit, De offi. et pote. judi. deleg., Super eo, 1.29.15 337
Delegatus suspectus est amovendus, De offi. et pote. judi. deleg., Causam no. 2, 1.29.17 340
Delegatus debet procedere mortuo mandatore, si lis ante fuerit contestata, De offi. et pote. judi. deleg., Relatum, 1.19.19 341
Delegatus potest procedere in causa, citatione emissa ante mortem mandatoris, non contestata, De offi. et pote. judi. deleg., Gratum, 1.29.20 341
Delegato alteri vices suas committere, si ab illo fuerit appellatum, nihilominus debet procedere in causa sibi commissa, si tamen aliquid sibi juris reservavit, De offi. et pote. judi. deleg., Cum te consulente, 1.29.18 340
Delegatus potest absolvere excommunicatum ab ordinario, si ille malitiose noluerit facere, De offi. et pote. judi. deleg., Prudentiam, 1.29.21 342
Delegatis tribus uno absente alii non possunt procedere nisi legitime impeditum se probet, vel nisi duobus committatur, etiam si tertius nequiverit interesse, De offi. et pote. judi. deleg., Prudentiam, 1.29.21 342
Delegatus non debet procedere in causa si citatus ad Papam misit ante citationem, De offi. et pote. judi. deleg., Prudentiam, 1.29.21 342
Delegatus unus non procedat in causa, appellatione emissa contra suum conjudicem, De offi. et pote. judi. deleg., Cum super, 1.29.23 350
Delegatus usque ad mediam noctem potest expectare partem, et sententiare, De offi. et pote. judi. deleg., Consuluit, 1.29.24 351
Delegatus potest refutari propter familiartitatem post litis contestationem contractam, De offi. et pote. judi. deleg., Insinuante, 1.29.25 352
Delegatus vice sua et sui conjudicis mortui, re integra, non procedat, nisi a suo conjudice sibi committat, et ante mortem ejus sit coeptum, De offi. et pote. judi. deleg., Licet, 1.29.30 367
Delegati mandatum non tenetur exequi ordinarius nisi constet eidem prius de rescripto apostolico, De offi. et pote. judi. deleg., Cum in jure, 1.29.31 368
Delegatus non potest excedere formam mandati apostolici, alias non valet processus, De offi. et pote. judi. deleg., Venerabili fratri, 1.29.37; et P. et G., 1.29. 40 378
383
Delegato uno mortuo, potestas alterius expirat, nisi aliud in delegatione sit expressum, et idem intelligendum in arbitriis, De offi. et pote. judi. deleg., Uno, 1.29.42 385
Delegatus de consensu partium potest vices suas committere, licet sit demandatum ei quod personaliter exequatur, nisi sit causa ardua, De offi. et pote. judi. deleg., Quoniam, 1.29.43 395
Delegati jurisdictio expirat quando causa refertur ad superiorem, De offi. leg., Licet, 1.30.5 391
Delegatus qualiter procedat contra injuste excommunicantem, De offi. deleg., Cum contingat, 1.29.36 376
Delegati jurisdictio expirat per sententiam interlocutoriam, etc., De offi. deleg., Significantibus, 1.29.38 380
DELICTUM Delictum personale non redundat in ecclesiam vel conventum, De sum. trini., Damnamus, 1.1.2 11
Delictum occultum non impedit promovendum, De temp. ordi.,Ex tenore, 1.11.4 252
Delicti recognitio facta extra judicium nocet sicut confessio, De elect., Per inquistitionem, 1.6.26 148
DENUNTIATIO Denuntians repellitur qui non praemonuit, De accu., Cum dilectus, 5.1.20 1589
A denuntiatione repellantur concubinarii publici, De accu., Cum dilecti, 5.1.18 1586
A denuntiatione repelluntur conspiratores, De accu., Cum dilecti, 5.1.18 1586
Ad denuntiandum non admittuntur inimici, De accus., Cum oporteat, 5.1.19 1588
In denuntiatione deficiens suspenditur ab officio et beneficio, De calum., Cum dilectus, 5.2.2 1604
Denuntiari potest quis de pluribus in eodem judicio, De sent. et re jud., Cum I. et A., 2.27.22 899
DEPOSITA RES Deposita res furtiva non est furi reddenda, De deposi., Gravis, 3.16.1 1119
DEPOSITIO Deponendus est nullus ante causae cognitionem, De judi., De Quodvultdeo, 2.1.1 521
Non deponitur quis nisi pro notabilibus peccatis, De accus., Cum dilecti, 5.1.18 1586
Depositus si celebrat, ab ecclesia rescindatur, De cler. excom., Si quis presbyter, 5.27.2 1766
Deponendus non est quis, si testes contra ipsum ex sola credulitate deponunt, De accusa., Inquisitionis, 5.1.21 1590
DIACONUS Diaconus contrahens cum virgine de facto dispensative promoveri potest, Qui cler. vel vo. matri. contra. pos., De diacono, 4.6.1 1472
DIES Dies quandoque incipit in initio noctis et terminatur ad diem sequentem, quoad ordines celebrandos, De temp. ordi., Litteras, 1.11.13 256
Dies aliquando incipit a vespera usque ad vesperam, quantum ad festa celebranda, De feriis, Quoniam, 2.9.2 595
Dies aliquando incipit a mane, et terminatur in sine diei ante tenebras, quantum ad judicem et sententiam diffinitivam, De offi. judi. dele., Consuluit, 1.19.24 351
Dies aliquando incipit a media nocte, et terminatur ad mediam noctem sequentem, quantum ad contractus faciendos: possunt enim fieri qualibet hora, De offi. judi. dele., Consuluit, 1.19.24 351
Dies aliquando incipit post coenam, et durat per noctem usque ad diem sequentem, quantum ad jejunium, Gratian, De consecr., D. 3, De esu (c. 11). ?
Dies etiam incipit a quarta feria post occasam solis usque ad secundam feriam in ortu solis, quantum ad treugas servandas, De treuga et pace, Treuga, 1.34.1 438
DIES DOMINICA Die dominica est ab omni opere illicito abstinendum, De fer., Omnes dies, 2.9.1 595
Diebus dominicis licet episcopo virgines consecrare, et ordines conferre, De temp. ord., Subdiaconus, 1.11.1 250
Diebus dominicis potest solus Papa subdiaconos ordinare, De temp. ord., Subdiaconus, 1.11.1 250
DIETA Dietas ultra duas extra suam dioecesim nemo citandus est, De exces., Olim, 2.25.7 844
DIFFINITIVA Diffinitiva sententia proferri non debet contra absentem ex legitima causa, et lata non tenet, maxime in causa matrimoniali, De sent. et re jud., Tenor, 2.27.10; et Cum Bertholdus, 2.27.18 880
891
Ad diffinitivam sententiam procedi pont lite contest., In causa criminali. De do. et contum., Veritatis, 2.14.8 659
DIGNITAS Dignitates duas habens unam dimittat, etiam si habeat illas in diversis ecclesiis, De praeb., Praeterea, 3.5.14 1032
Ad dignitatem majorem a minori est transeundum, De transl. epis., Licet in tantum, 1.7.4 218
DILAPIDATOR Dilapidator deponendus est, De simo., Licet Heli, 5.3.31 1627
Dilapidator rerum ecclesiasticarum suspectus removetur usque ad discussionem facti., De accusa.,Praelatorum, 5.1.27 1603
DISPENSATIONES Dispensationes ad jus commune trahi non debent, De sen. et re judi., In causis, 2.27.19 894
Dispensare potest episcopus cum clerico in minoribus criminibus, De judi., At si clerici, 2.1.4 523
Dispensat Papa in secundo gradu in collateralibus personis, ut cum pueris fratrum et sororum, quia hoc non est contra jus divinum, De rest. spol., Litteras, 2.13.13 634
Dispensationem inducit multitudo, et terrae consuetudo, De temp. ord., Sane, 1.11.2 250
Dispensatur cum eo in temporalibus cum quo et in spiritualibus, Qui fil. sint leg., Per venerabilem, 4.17.13 1540
In dispensatione voti attendi debet debilitas et paupertas, De vo. et vo. redem., Quod super his, 3.34.8 1284
Dispensatio revocari non debet, De fil. presby., Ex tua nobis, 1.17.9 287
Dispensationem non habenti alia cura animarum non conservatur, si talis habuerit ante: alioqui collatio careat viribus, De praeb., De multa, 3.5.28 1049
Ordinarii locorum inquirant diligenter de pluralitate beneficiorum curas animarum sive personatus habentium illicite [sine dispensatione], et conferant quibus debent, De officio ordinarii, Ordinarii, Sext 1.16.3 Sext
DISSENSUS Dissensus difficulter probatur, nisi contraria judicia praecesserint, De sponsa., Ad id, 4.1.21; et Qui matri. accusa. pos., Insuper, 4.18.4 1434
1549
Dissentiente altero desponsatorum post septennium solutus est alter ipso jure, De desponsa. impub., Accessit, 4.2.5 1448
DIVORTIUM Divortium non celebratur licet ex utraque parte conjugium consanguinitatis vel affinitatis impedimentum allegetur, nisi per testes fide dignos probetur, propter collusionem, De eo qui cogno. consang. uxo. suae., Super eo, 4,13,5 1502
Divortio judicio ecclesiae celebrato non potest compelli fidelis recipere infidelem reversum ad fidem, De divor., De illa, 4.19.6 1556
Post divortium dos uxori reddenda est, et communes possessiones inseparatae sunt dividendae, De dona. inter vir. et uxo., Significavit, 4.20.2 1562
Divortium non sit propter furtum vel simile, sed propter infidelitatem vel adulterium commissum, De divor., Quaesivit, 4.19.2 1552
Divortio propter haeresim facto continere debet fidelis vivente infideli, De divor., Quanto, 4.19.7 1556
Divortium potest fieri ex violenta suspicione, De praesumpt., Litteras, 2.23.14 792
Divortium sine jurisdictione ecclesiae non tenet, De divor., Porro, 4.9.3; et De conver. conjug., Praeterea, 3.32.1 1553
1257
Divortio propter adulterium facto contrahens cum alia debet redire ad primam, De divor., Ex litteris, 4.9.5 1554
DOLUS Dolus alicujus facit ut contra eum absentem procedi possit, si de ipso constet, De senten. et re judi., Cum olim, 2.27.12 882
DOMICILIUM Domicilium ubi quis habet ibi potest conveniri, De foro comp., Dilecti filii, 2.2.17 556
Domicilium dicitur quis habere, ubi habet beneficium, De rescrip., Dilectus filius no. 2, 1.3.29 67
DONATIO Donatio episcopi sine consensu capituli non valet, De his quae fiunt a praela. sine consensu capi., Cum nos, 3.10.3 1092
Donatio occulta suspecta est, et ideo irritanda, Ut eccles. benef. sine di. confe., Ut nostrum, 3.12.1 1104
Donare potest qui sui juris est, et rerum suarum habet administrationem, De dona., Caeterum, 3.24.3 1157
Donationem debet vir mulieri facere si uxor viro dederit dotem, De don. inter vir. et uxo., Nuper, 4.20.6 1566
Donationes ecclesiarum vivente rectore non valent, nisi fiant locis religiosis, ita tamen quod rectores eis invitis non priventur in vita sua, De dona., Consultationibus, 3.24.4 1158
Donare nemo potest sibi ipsi beneficium, De instit., Cum ad nostram, 3.7.7 1068
Donatio inter virum et mulierem unde unus sit pauperior, alius locupletior non valet, De donat. inter virum et ux. et de dote post divor. rest., Donatio, 4.20.8 1568
Donationes episcopi in gravamen ecclesiae factae sine consensu capituli, revocentur per successorem, De dona., Fraternitatem, 3.24.2 1156
Donatio abbatis cum consilio prioris vel paucorum aliis reclamantibus non tenet, secundum consuetudinem approbatam, De dona., Caeterum, 3.24.3 1157
DOS Dos ad uxorem, et donatio ad virum revertitur soluto matrimonio, De donat. inter virum et ux. et de dote post divor. rest., Donatio, 4.20.8 1568
In dotem non potest dari feudum, De donat. inter virum et ux. et de dote post divor. rest., Nuper, 4.20.6 1566
Dos reddatur separate propter legitimam causam, De donat. inter virum et ux. et de dote post divor. rest., Mulieres, 4.20.1 1561
Ad dotem reddendam debet vir compelli, De donat. inter virum et ux. et de dote post divor. rest., Mulieres, 4.20.1 1561
Dos non reddatur separate ob fornicationem, De dona. inter vir. et uxo., Plerumque, 4.20.4 1564
Dos debetur ancillae, quae libera credebatur, post divortium, De conju. ser., Proposuit, 4.9.2 1488
Dos in manu viri est, uxore vivente, De dona. inter vir. et uxo., Per vestras, 4.20.7 1567
Dos detur uxori viro exulante vel fugiente, De pignorib., Ex litteris, 3.21.5 1144
Pro dote sunt omnia bona viri tacite obligata mulieri, De pignorib., Ex litteris, 3.21.5 1144
Dotem uxoris vir vendere non potest, De consue., Ex parte, 1.4.10 94
Dos ecclesiae immunis debet esse ab omni servitute, De censi. et exact., Sancitum, 3.39.1 1338
DUBIA Dubia in partem deteriorem interpretantur quandoque, De elect., Osius episcopus, 1.6.2 109
In dubiis benigna debet fieri interpretatio, De jurejur., Ad nostram no. 3, 2.24.21 813
In dubiis via tutior est eligenda, De homic., Ad audientiam, 5.12.12 1705
Dubietate in verbis accidente ad communem verborum intelligentiam recurrendum est, De spon. et matri., Ex litteris no. 1, 4.1.7 1423
Dubia quandoque etiam sunt in partem meliorem convertenda, De reg. jur., Estote, 5.41.2 1962
DUELLUM Duellum qui fecit, potest ex dispensatione in ordine prius habito ministrare, De corp. vitia., De presbytero, 1.20.1 299
Duellum exercens potest promoveri, si non interfecerit, De cleri. pugnan. in duello, Porro, 5.14.1 1718
In duello homine interfecto, non potest ille cujus pugil interfecit, in ordine suscepto ministrare, De cleri. pugnan. in duello, Henricus, 5.14.2 1719
In duello occiso, et ob hoc spoliato, habent restitui sua bona, si innocens invenitur, De pur. vulg., Significantibus, 5.35.2 1850
A | B | C | D | E | F | G | H | I | J | L | M | N | O | P | Q | R | S | T | U | V | Z